Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

2 hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri,8) Natalem Salvatoris, nostraeque salutis diem, tantique miraculi memoriam sacra his diebus gratulatione hoc recoluimus tempore, pieque cogitavimus, et quisnam sit iste Infans, et cur natus sit, et cur in stabulo natus; unde fames ei; et quomodo conveniant inter se ista, ut doloribus innutriatur, lacteque modico pascatur, per quem nec ales esurit, quique regat sidera, sit loquendi rudis, sitque ipse Verbum. — Vidimus oculis, fidei lumine illustratis, thronum soliumque Verbi Divinitatis. Credamus ergo, atque dejectis in terram oculis adoremus. Vidimus jacentem in Praesepio, infantem hominem factum. Eius respectu ac veneratione custodiamus carnem nostram, honoremque et gloriam ei habeamus, ne qua labe contaminetur, memores semper tremendae vocis : Verbum caro factum est. Vidimus infantem humillimo pauperrimoque cultu involutum. Absit itaque a no­bis fastus, nec ulla superbia inflet animum, cumque miseri egentesque simus, desi­namus spiritus assumere nimios; quandoquidem Majestas ipsa salutis nostrae causa sese humiliaverit, et exinaniverit. Vidimus Deum, qui factus homo est. Obmutesca­mus, contemplemur attoniti, atque adoremus. Anno ad suum reverso principium, quod in vicem etiam undique ad me perlatorum et pro incolumitate mea nuncupatorum votorum faustum fortunatumque precor omnibus, existimo non posse me dignius auspicari meas ad vos h. a. pasto­rales litteras, quam communicando Vobiscum pro directivo notitiae statu, debitaque observantia Encyclicam Epistolam, cuius ope Sanctissimus Dominus Noster decrevit, ut in Lauretanis Litaniis post invocationem : Regina sine labe concepta, adderetur praeconium: „Regina Sacratissimi Rosarii ora pro nobis.“ Subnectitur etiam illud, quod in eodem objecto emanavit Decretum S. Congreg. Rituum. — S. Paulus suae ad Romanos epistolae ultimo capite, salutat quam plurimos sanctos i. e. pios Christianos, quos nominat, et quorum unumquemque singulari, et propria laude exornat. Versu 6. scribit: „Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis“ seu pro vobis. — Si illam salutari praecipit Apostolus, quia diligenter labo­raverat ad promovendam communem pacem Judaeos inter et Gentiles, ad fidem recens conversos, potiori sane jure Deipara Maria nobis salutanda est, quae multum laboravit pro communi omnium nostrum salute, quippe quae utero suo Christum gestavit in Bethlehem, recens natum ab Herodis ira abscondit, in longissimam Aegypti plagam maximo itineris labore baiulavit, pretiumque nostrae redemptionis custodivit, ac antiqui serpentis, in nos desaevientis, caput fortiter contrivit. Salutemus sanctissi­mam Virginem salutatione, de Coelo allata et Angelica, quae sacratissimi Rosarii praecipuam partem efficit et cuius salutationis excellentiam pariter ac utilitatem an­tiquissimi jam SS. Patres agnoverunt, multifariam multisque modis commendaverunt, e quorum numero suffecerit audire S. Athanasium „Ad te clamamus, inquit,9) recor­dare nostri sanctissima Virgo : quae etiam a partu Virgo permansisti : Ave gratia plena, Dominus tecum. Beatam te praedicant omnium Angelorum et terrestrium Hierarchiáé: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui: intercede hera et Domina, et Regina, et Mater Dei pro nobis.“ Et item S. Joannem Damas­cenum, dicentem:10) Piorum labia Dei Genitrici, Angeli vocem sine intermissione mo­dulantes, cum exultatione clamant: „Ave gratia plena, Dominus tecum.“ 8) Act. 4. 12. — °) sup. Evang. de S. Deip. — 10) orat, de dormit. B. V.

Next

/
Oldalképek
Tartalom