Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXV.

172 rabilis Fratris Nostri Cardinalis Archiepiscopi Compostellani sententiam de identitate sacrorum corporum Beati Iacobi Maioris Apostoli, et sanctorum discipulorum eius Atlianasii et Theodori, ex certa scientia, atque etiam motu proprio, Apostolica aucto­ritate approbamus et confirmamus et in perpetuum firmam et validam fore decerni­mus. Praeterea volumus et iubemus, ne cui fas sit sacras Beliquias, quae iam in veteri conditorio repositae sunt et sigillo super obsignatae, vel earum particular ’ dis­sociare demere vel absportare sub poena excommunicationis latae sententiae, cuius absolutionem Nobis et Nostris Successoribus omnino reservamus. Quamobrem committimus et mandamus universis et singulis Venerabilibus Fratribus Nostris Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis ceterisque Ecclesiarum Prae­latis praesentes litteras in sua unumquemque provincia, dioecesi et civitate solemniter publicare, ea meliori ratione, quam expedire censuerint; ut auspicatissimus huiusmodi eventus ubique innotescat, atque aucto pietatis studio illuni christiani omnes celebrent, sacrasque peregrinationes ad sacrosanctum illud sepulcrum, quemadmodum maiores nostri facere consueverunt, suscipiant. — Et quo efficacius pro Ecclesia Sancta Dei et pro universa Christiana republica sancti Iacobi Apostoli et eius discipulorum pa­trocinium impetrare valeamus, omnibus et singulis Christianis utriusque sexus, qui vere poenitcntes dio per locorum Ordinarios seligenda confessi, et Sacro Christi cor­pore refecti in templis ubilibet sancti Iacobi Apostoli Deo dicatis, et iis deficientibus in quolibet templo ab Ordinariis designando, pro instantibus gravissimis Ecclesiae necessitatibus eiusque exaltatione, pro haeresum improbarumque sectarum extirpatione sancti Iacobi suppetiis imploratis, pias apud Deum preces effuderint, plenariam om­nium peccatorum Indulgentiam ac remissionem, quae per modum suffragii etiam ani- mabus piacularibus flammis detentis applicari possit, benigne in Domino tenore prae­sentium concedimus. Et quoniam nobilissima Hispanica Natio mirifica sancti Iacobi ope fidem catholicam integram inviolatamque servavit, ut Deus misericors ei gratiam impertire velit, propter quam in tanta errorum colluvione, Patrono suo apud Deum medio et sequestro ad sanctitatem religionis avitae et ad pietatis studium firmet animum, amplissimum privilegium ab Alexandro III Decessore Nostro ei concessum, lucrandi scilicet plenarium lubilaeum eo anno quo festum sancti Iacobi XXV Iulii incidat in Dominicam diem, etiam pro venturo anno concedimus cum ea ipsa die sancto Iacobo sacra festa solemnia inventionis et elevationis corporis eius agenda erunt, ea servata methodo, et cum iisdem facultatibus in Constitutione ipsius Summi Pontificis data die XXV Iulii anni MCLXXIX contentis. Flas quoque litteras et quaecumque in eis contenta nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis seu nullitatis aut invaliditatis vitio seu intentionis Nostrae, vel alio quovis defectu notari, impugnari, sed semper et in perpetuum va­lidas et efficaces esse et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obti­nere; sicque ab omnibus cuiuscumque gradus, ordinis, praeeminentiae et dignitatis censeri volumus; mandantes, ut earumdem praesentium transumptis etiam impressis manu tamen alicuius publici Notarii subscriptis, et sigillo Personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom