Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXV.

173 Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae approbationis, ratificationis, reservationis, concessionis, relaxationis, commissionis et voluntatis infrin­gere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, in­dignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se no­verit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae mil­lesimo octingentesimo octuagesimo quarto, Kal. Novembris, Pontificatus Nostri anno septimo. C. Card. SACCONI Pro-Datarius F. Card. CHISIVS Loco f Plumbi Reg. in Secret. Brevium VISA Da Cvria I. Da Aqvila e Vicecomitibvs. I. Gvgnonivs. Strigonii, die 6-a Novembris, 1884. Nr. 5607. Fundum emeritorum ac deficientium Sacerdotum huius Ai chi-Dioecesis ea incrementa coepisse, ut exinde majores assignari resolvique possint pensiones, status activus eiusdem e rationibus anni proxime elapsi erutus, ac ddto 29-ae Julii h. a. Nr. 3708. in circularibus Dioecesanis litteris publicatus, perhibet. Quod tunc jam indicavi et pollicitus sum circa augmentum pensionum currente adhuc anno decer­nendum fore, hoc ipsum, audito V. Ecclesiae meae Metropolitanae Capitulo praesen­tibus exequor. De pensionibus sermonem esse physice deficientium et emeritorum Presbyterorum suapte intelligitur, quemadmodum porro etiam, quod sustentationi quoque paucorum illorum, qui ad hanc Sacerdotum classem non pertinent, perinde prospiciendum sit. In emetiendis pensionibus adusque etiam ratio habebatur servitii annorum, quos quis in cura animarum, aut alio ecclesiastico officio exegerat. Quod justum aequumve esse, rei natura loquitur, et ibi etiam normae instar observatur, ubi ad pensionalem fundum qua conservandum, qua augendum omnes suis symbolis concurrunt pensione subin donandi. — Maxima, quae ad hoc usque tempus data est, darique potuit, pensio, fuit 400 florenorum, aetate junioribus minor obtigit. Deinceps haec, olim maxima, erit minima, et assignabitur iis, qui nondum decem habent servitii annos. Iis, qui hos annos in ministerio Ecclesiae jam exege­runt, sed viginti nondum superaverunt, assignabuntur annui 500 floreni. Tandem omnibus, qui in quopiam ecclesiastico munere annos viginti expleverunt, obtingent 600 floreni. Quamprimum autem cum 400, vel 500 florenorum pensione ad statum quietis repositi, priores quidem undecimum, posteriores vicesimum sacerdotii annum ingredientur, his de 600, illis de 500 florenorum pensione providebitur, quia cum aetate, crescere solent etiam indigentiae. Hae pensiones assignabuntur, et resolventur ex antiquo, proprieque dicto emeritorum ac deficientium fundo, et in quantum idem non sufficeret, e fundo, sic dicto auxiliari, cuius statum praecitatae circulares Dioecesanae litterae aeque exhi­buerunt. Hanc istius fundi esse originariam destinationem, erectionis litterae dubitare Coordinatio pensionum, Clero qui­escenti, assi­gnandarum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom