Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXV.

171 dilectos Filios Magistros Vincentium Nussi Protonotarium Apostolieum, Laurentium Salvati ab actis, Augustinum Caprara Quaesitorem de honoribus caelestium, una cum Aloisio Lauri Assessore; quibus idem negotium examinandum commisimus. Conventu habito ad Vaticanas Nostras Aedes die XX Maii vertentis anni, omnibus ad trutinam severa disquisitione vocatis, responsum datum est „ dilata, et ad mentemMens vero fuit ut nonnullae animadversiones gravioris momenti accuratius diiudicarentur. — Quae res ut expedite ad exitum perveniret, iussimus dilectum Filium Magistrum Augustinum Caprara Sanctae Fidei Promotorem Compostellam proficisci, ut ibi sin­gula quaeque inspiceret, inquireret, referret. Ille testibus, quos prius iusiurandum adegerat, auditis; compositis nonnullis contradictionibus, quae in eorum relatione subesse videbantur; examinatis archeologiae, historiae et anathomiae peritis Matriti et Compostellae, qui de re sententiam ferrent; inspectis vetustioris loculi ruderibus et cum his, quibus arca reliquias continens constituitur, comparatis, nec non inspecto loco sub abside ubi hae inventae sunt; demum quum rursus percontatus esset peritos physicos de singulis sacrorum ossium partibus, Romam reversus accurata relatione demandato sibi munere perfunctus est. — Quare iisdem collectis comitiis ad Vatica­num die XIX Iulii huius anni dubitationum discussa caligine et veritatis lumine clarius exorto ad propositum dubium. „An sententia lata a Cardinali Archiepiscopo Compostellano de identitate reliquiarum, quae in centro absidis sacelli maximi Me­tropolitanae eiusdem Basilicae repertae sunt et sancto lacobo Maiori Apostolo, eius- que discipulis Atlianasio et Theodoro tribuuntur, sit confirmanda in casu, et ad effe­ctum de quo agitur?“ Dilecti Filii Nostri Cardinales iteinque Praesules Officiales considerantes omnia, quae proposita erant, ita vera et probata esse, ut refellere nequis posset, ideoque cognitionem rei certam adesse, quae secundum sacros canones et Summorum Pontificum Decessorum Nostrorum Constitutiones in hisce negotiis desi­deranda est, ita rescripsere: Affirmative, seu sententiam esse confirmandam Quae cum Nobis a dilecto Filio Nostro Dominico Cardinali Bartolini, eius­dem sacrorum Rituum Congregationis Praefecto relata fuissent, non mediocri Nos laetitia affecti sumus, et toto ex animo Deo Optimo Maximo gratias egimus, cui placitum est ut Ecclesia sua, in tanta praesertim temporum iniquitate, novo hoc the­sauro ditesceret. Propterea supra dictam peculiaris sacrorum Rituum Congregationis sententiam libenter in omnibus ratam habuimus et confirmavimus. Insuper manda­vimus ut die XXV Iulii sancto lacobo Apostolo sacra Nostrum confirmationis de­cretum in Ecclesia Nationis Hispanicae sanctae Mariae de Monte Serrato in Urbe dicata, post Evangelii lectionem ex ambone publicaretur, praesentibus dilecto Filio Nostro Dominico Cardinali Bartolini Sacrorum Rituum Congregationis Praefecto, et dilectis Filiis Magistris Laurentio Salvati ab actis, Augustino Caprara Quaesitore de honoribus caelestium, una cum Aloisio Lauri Assessore et loanne Ponzi pro tabulario. Nunc vero ea, quae per supradictum decretum constituta sunt solemniore Apostolicae auctoritatis documento, novoque Nostrae confirmationis actu communire volentes, Decessorum Nostrorum vestigia persecuti, nempe Benedicti XIII, Pii VII et Pii IX, qui de identitate corporum sanctorum Augustini Pontificis Doctoris, Fran- cisci Assisiensis, Ambrosii Pontificis Doctoris, Gfervasii et Protasii martyrum iudicium tulerunt; Nos quoque quibuscumque dubitationibus et controversiis diremptis, Vene-

Next

/
Oldalképek
Tartalom