Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

101 XV. Inter Archiconfraternitates Romanas haud ultimum locum occupat illa a Stigmatibus Seraphici Patris S. Francisci nuncupata, quae saeculo jam XVI. coaluit, et de qua plura praesto sunt Summorum Pontificum decreta. Haec hodie quoque pietate ac benefactis florens Archiconfraternitas sacram aedem, ad quam sodales de­votionis causa confluunt, recentissime Summo Pontifici obtulit doni instar cum pietate, tum ea consideratione ducta, quod in aede illa quorumpiam propinquorum Beatissimi Patris cineres in pace Christi requiescant. Quod oblatum donum SS. Do­minus Noster benigne acceptaverit, jure proprietatis eius in nepotem transcripto, do­cemur subnexo apostolico recripto, cuius tenores tenerrimum pietatis sensum in S. Franciscum spirantes nemo profecto perleget, quin aedificetur, ac parem in se sen­sum excitari experiatur. VENERABILI FRATRI DOMINICO ARCHIEPISCOPO TYRENSI ROMANAE ARCHIS ODA LITATIS SS. STIGMATVM S. FRANCISCI ASSISIENSIS PRIMICERIO, ET DILECTIS FILIIS CVSTODIBVS ET CONFRATRIBVS VNIVERSIS EIVSDEM ARCHISODALITATIS LEO PP. XIII. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Suavi illa in beatum Franciscum Assisiensem pietate, quam Nos ab adole­scentia conceptam reliquo vitae cursu studiose retinuimus perpetuoque retinebimus, permovemur ac prope impellimur ut magnopere diligamus quaecumque sunt ad ho­norem maximi sanctissimique viri utiliter instituta. — Ex quo fit, ut Sodalitatem Nobis vestram ipsa sui natura ratioque commendet: est enim instituti vestri pie co­lere Franciscum Patrem, praecipuaque religione recordationem eius rei consecrare, qua nihil est ex omni eius vita maius aut mirabilius, sacrorum scilicet Stigmatum, quae corpori eius divinitus impressa sunt. Nos quidem memoria tenemus, magni testes miraculi, Alverniae iuga, cogitandaque cum virtute viri, tum prolixa in eum benignitate divina, incredibili animi iucunditate perfundimur. — De Collegio autem vestro illam libet etiam commemorae laudem, quod numquam hominibus caruit non solum genere et dignitate, sed etiam virtute primariis: e quibus alteris lumen illud sanctitatis Iosephus Calasanctius excellit. Vos autem, antiqui decoris disciplinaeque non immemores, id valde studere novimus, ut in Aede, quae sedes est Sodalitii ve­Nr. 3247. Breve Aposto- licura super acceptatione Ecclesiae Archiconfra- ternitatis sti­gmatum S. Francisci Ser.

Next

/
Oldalképek
Tartalom