Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

102 Nr. 3248. Exercitiorum spiritualium pro Clero asservando­rum terminus indicatur. stri, honos Francisco religiose a populo habeatur, item que ut officia sacra caste san- cteque fiant, nec quippiam ex iis rebus desideretur, quae privatam publicamque pie­tatem alere atque incitare consueverunt. — Ad has quae dictae sunt, caussae quaedam accedunt, ut nostis, familiares et domesticae, quibus efficitur in vos, dilecti filii, vo­luntas Nostra propensior. Familiaria quidem recordamur, quae ad naturales caritates pertinent; a proposito tamen aliena minime videntur. Videlicet in ipsa ista aede sacra in pace Christi conquiescunt revicturi cineres Annae Prosperi parentis Nostrae desideratissimae: itemque Iosephi Pecci, patrui magni, Antistitis Urbani, qui Soda­litati vestrae multos annos magister praefuit. Harum vos rerum cogitatione permoti, unaque simul amoris et obsequii Nobis indicium praebituri, Cellam Mariae Virginis Immaculatae in iure et potestate Nostra paullo ante decrevistis futuram. Quod sane Nobis accidit periucundum: eoque nomine gratum animum Nostrum vobis universis hoc loco profitemur. Istius autem praeclarae voluntatis vestrae permansura in domo Nostra memoria est et gratia, propterea quod illam ipsam Virginis aediculam in al­terum ex nepotibus Nostris posterosque eius iure patronatus transtulimus, idque eo consilio fecimus, ut illi magis magisque ad virtutem pietatis, ad amorem Francisci Assisiensis invitarentur, simulque ut familiae Nostrae cum Sodalitate vestra coniun- ctoria vincula eademque perpetua intercederent. Nunc vero, quoniam avemus paternae benevolentiae Nostrae singulare vobis impertire testimonium et pignus, quod nonnulli ex Decessoribus Nostris aliquando consueverunt in caussa non dispari, vos resque vestras in clientela tutelaque Nostra in posterum esse volumus. Itaque patrocinium Templi Sodalitiique vestri Stigmaticiani harum litterarum auctoritate suscipimus: vobisque mandamus, ut, quae Nobis ex more institutoque vestro polliceri vos obsequii et obedientiae officia oporteret, ea dilecto filio Nostro S. E. E. Cardinali Ludovico lacobini a negotiis Nostris publicis prae­sentes praesenti polliceamini. — Tuque, Venerabilis Frater, magisterium Sodalitatis sicut hactenus gessisti, ita in posterum, arbitrio tamen nutuque Nostro, geres: ope­ramque dare perges, ut in eis, quibus ipse praefectus es, pietas, animorum concor­dia, studium disciplinae conservetur, augeatur. Vestrae autem partes erunt, dilecti filii, illuc, quo vos instituti vocat ratio, animose contendere; virtutibusque Christianis diligenter exercendis, hoc perficere, ut emineat aliquid in vita moribusque vestris, quod sit magno Francisco dignum, et quod ceteri sibi imitandum putent. Datum Hornae, apud S. Petrum sub annullo Piscatoris die XIX Iunii MDCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri Anno Septimo. Strigonii, die 3-a Julii, 1884. Flavius Card. Chisivs. Spiritualia exercitia, si rite instituuntur, potentissimum sunt medium effi­ciendi, ut in nobis verus animarum zelus, et propriae perfectionis et sanctificationis studium foveantur, renoventur, atque accrescant. Experientia docet, omnes sacrae militiae adscriptos, qui coelesti hoc medio debite utuntur, orationibus instantiores esse, divinum passum, seu breviarium ferventiori devotione persolvere, tremendum Missae sacrificium vividiori fide offerre, accuratius instruere populum in fidei et

Next

/
Oldalképek
Tartalom