Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

77 XV. Deum in hymnis et canticis quoque colendum laudandumque esse, didice runt Christiani exemplo, a Christo Domino approbato, qui dum obviam illi veniren turbae, et magnis vocibus canerent: „Benedictus, qui venit in nomine Domini, ho sanna in excelsis“ non tantum non eas prohibuit, sed etiam pharisaeos et scribas vo lentes prohibere compescuit. ') Didicerunt porro exemplo ipsius Domini et discipu lorum eius. — Etenim post coenam, ut Matthaeus refert 2) „hymno dicto exierum in montem Oliveti.“ Quod namque non simpliciter pronunciatus hymnus ille fueri a Christo et Apostolis, sed vere proprieque cantatus colligitur e S. Augustino, qu explicans titulum Psalmi septuagesimi secundi scribit, ita proprium esse hymnorum ut canantur, quod nisi canantur, hymni vocari non possint. — Et alibi J) ad cita tum Matthaei locum reflectens idem S. Augustinus ait de canendis hymnis nos ha- bero Salvatoris et Apostoli exemplum. Didicerunt item exemplo S. Pauli et Silae, qui ut S. Lucas testatur 4) media nocte orantes hymnos decantabant. — Didicerunt denique praecepto S. Pauli, ad Colossenses 5) scribentis : Verbum Christi habitet in Vobis abundanter in omni sapientia: docentes et commonentes vosmetipsos psalmis hymnis et canticis spiritualibus in gratia cantantes in cordibus vestris.“ — Ephesios quoque iisdem fere verbis ad idem faciendum exhortatus est Apostolus. — Quam re ligiose primi Christiani exemplum Christi secuti fuerint, praeceptoque Apostoli obe- dierint in hymnis sacris decantandis ipsi gentiles testantur : Lucianus “) et Plinius, sribens ad Trajanum Imperatorem 7) „Christianos solitos fuisse stato die ante lucem convenire, et carmen Christo, quasi Deo dicere secum invicem“ alterna videlicei modulatione. — Hymnos Deo a Christianis decantari S. Justinus M. in oratione ad Antoninum Pium tradit, cum ait: „Gratos nos illi exhibentes, rationalesque pompas et hymnos celebramus, atque decantamus,“ et Clemens Alexandrinus gentes ad sacra Christiana invitans dicit s): „Hic, inquit est mons Deo dilectus, mons sobrius castis umbrosus materiis .... chorus sunt Justi, canticum est hymnus Pegis omnium psallunt puellae, gloria afficiunt Angeli, Prophetae loquuntur, editur sonus musicus.., Si velis tu quoque initiare, et chorum duces cum Angelis circa eum, qui est inge­nitus, et ab interitu alienus, et qui solus est verus Deus : una nobiscum canite Verbo.“ — S. Hilarius !l) meminit cantus his verbis: „Audiat, inquit, orantis populi consi­stens quis extra Ecclesiam, vocem : spectet celebres hymnorum sonitus.“ — S. Ilie­Nr. 3244. . S. Rituum Congregatio- t nis Decretum de Cantu " Gregoriano. ;V V t t i 9 ) t L J i t ) 1 -<■&' t L 3 t 5 ’) Matth. 21. — a) 26, 30. — ‘) Epist. 119. — *) Act. 16. — Cap. 3, 16. «) in Philopatr. — ’) libr. 2- ep. 97. — s) orat, ad gentes. — 9) in Psalm. 65.

Next

/
Oldalképek
Tartalom