Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

14 adminicula colligi omnino nequeant, lioc tamen cei’tum sit, nihil in ejus testimonio reperiri, quod non sit congruum atque omnino verisimile. 5. Contingit etiam, ut testes omnimoda fide digni testificentur, se tempore non suspecto mortem conjugis ex aliorum attestatione audivisse, isti autem vel quia absentes, vel quia obierint vel aliam ob quamcumque rationabilem causam examinari nequeunt; tunc dicta ex alieno ore, quatenus omnibus aliis in casu concurrentibus circumstantiis aut saltem urgentioribus respondeant, satis esse censentur pro sequutae mortis prudenti judicio. 6. Verum baud semel experientia compertum habetur, quod nec unus qui­dem reperiatur testis qualis supra adstruitur. Hoc in casu probatio obitus ex con­jecturis, praesumptionibus, indiciis et adjunctis quibuscunque, sedula certe et admo­dum cauta investigatione curanda erit; ita nimirum, ut pluribus hinc inde collectis eorumque natura perpensa, prout scilicet urgentiora vel leviora sunt, seu propiore vel remotiore nexu cum veritate mortis conjunguntur, inde prudentis viri judicium ad eandem mortem affirmandam probabilitate maxima, seu morali certitudine pro­moveri possit. Quapropter quandonam in singulis casibus habeatur ex hujusmodi conjecturis justa probatio, id prudenti relinquendum est judicis arbitrio; lieic tamen non abs re erit, plures indicare fontes, ex quibus illae sive urgentiores. sive etiam leviores colligi et haberi possint. 7. Itaque imprimis illae praesumptiones investigandae erunt, quae personam ipsius asserti defuncti respiciunt quaeque profecto facile haberi poterunt a conjun­ctis, amicis, vicinis, et quoquo modo notis utriusque conjugis. In quorum examine requiratur e. g. An ille, de cuius obitu est sermo, bonis moribus imbutus esset, pie reli- gioseque viveret uxoremque diligeret, nullam sese occultandi causam haberet; utrum bona stabilia possideret vel alia a suis propinquis aut aliunde sperare posset. An discesserit annuentibus uxore et conjunctis, quae tunc ejus aetas et valetudo esset. An aliquando et quo loco scripserit, et num suam voluntatem quamprimum ^redeundi aperuerit aliaque hujus generis indicia colligantur. Alia ex rerum adjunctis pro varia absentiae causa colligi indicia sic poterunt : Si ob militiam abierit, a duce militum requiratur, quid de eo sciat; utrum alicui pugnae interfuerit, utrum ab hostibus fuerit captus, num castra deseruerit aut destinationes periculosas habuerit. Si negotiationis causa iter susceperit, inquiratur, utrum tempore itineris gravia pericula fuerint ipsi superanda; num solus profectus fuerit vel pluribus co-* mitatus: utrum in regionem, ad quam se contulit, supervenerint seditiones, bella, fames et pestilentiae. • Si maritimum fuerit iter agressus, sedula investigatio fiat a quo portu dis­cesserit, quinam fuerint itineris socii, quo se contulerit, quod nomen navis, quam conscendit, quis ejusdem navis gubernator, an societas, quae navis cautionem forsan dedit, pretium ejus solverit aliaeque circumstantiae, si quae sint, diligenter perpen­dantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom