Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

15 8. Fama quoque aliis adjuta adminiculis argumentum de obitu constituit, hisce tamen conditionibus, nimirum : quod a duobus saltem testibus fide dignis et juratis comprobetur, qui deponant de rationabili causa ipsius famae ; an eam acce­perint a majori et saniori parte populi, et an ipsi de eadem fama recte sentiant; nec sit dubium illam fuisse concitatam ab illis, in quorum commodum inquiritur. 9. Tandem si opus fuerit, praetereunda non erit investigatio per publicas ephemerides, datis directori omnibus necessariis personae indiciis, nisi ob speciales circumstantias saniori ac prudentiori consilio aliter censeatur. 10. Haec omnia pro opportunitate casuum s. haec Congregatio diligenter expendere solet cumque de re gravissima agatur, cunctis aequa lance libratis atque insuper auditis plurium theologorum et juris prudentum suffragiis denique suum judicium pronuntiat, an de tali obitu satis constet et nihil obstet, quominus petenti transitus ad alias nuptias concedi possit. 11. Ex his omnibus ecclesiastici Praesides certam desumere possunt normam, quam in hujusmodi judiciis sequantur. Quod si non obstantibus regulis hucusque notatis res adhuc incerta et implexa illis videatur, ad S. Sedem recurrere debebunt, actis omnibus cum ipso recursu transmissis aut saltem diligenter expositis. Strigonii, die 10-a Februarii, 1883. Unio patria a S. Ladislao Rege nuncupata sicut antea, ita etia anno elapso strenue prosequebatur statutis suis praefixum finem ; teste enim advoluta annua re­latione, quae ad singulos VAHiaconales Districtus in pluribus exemplis dimittitur, notabile subsidium praebuit domesticis fidei nostrae in vicinis regno ab oriente oris quin oblivisceretur plurium communitatum catholicarum in ipsa patria, quibus par­tim in restauratione Ecclesiarum, partim in aedificatione et instructione scholarum adjumento fuit, justam etiam habens simul rationem indigentiarum, quibus patrimo­nio S. Petri orbatus Sanctissimus Dominus Noster laborat, Suae Sanctitati quoque in contestationem filialis devotionis pro modulo virium suarum oblato obulo succur­rere satagebat. Si nihilominus in hos fines majorem summam illis 3755 flor. 85 xris, qui in antefata relatione specificantur, impendere non potuit, causa huius non in bona voluntate moderatorum unionis, sed in defectu ampliorum mediorum quae­renda venit, qui libenter etiam plus contulissent, quippe qui non rectores tantum, sed 'etiam benefactores sunt Societatis, non solum dicentes, sed dicta factis quoque probantes. Quum vero apud omnes cordatos in confesso sit, similes consociatio­nes plurimum conferre ad cujuscunque generis bonum promovendum : spectata eg­regia destinatione in quaestione positae Societatis hoc praecipue aevo, ubi de scholis Christianis conservandis, tuendis agitur, nullus, qui catholico censetur nomine, dubi­tare poterit, utilissimam hanc Societatem, majori ac hucusque experiebatur, prote­ctione ac patrocinio dignam esse. — Ad consociationes, quae similem prosequuntur finem ubique locorum et terrarum populus fidelis, praeeuntibus pastoribus suis, cer- tatirn concurrit et licet multis gravatus oneribus, libenter confert symbolas suas; ne­minem quippe latet, ut vel unius solummodo mentio fiat, quantas catholicus populus in Belgio, omni aliena ope destitutus, praeter Universitatem Lovaniensem, erexerit Nr. 990. Relatio annua de statu Uni­onis S. Ladis- lai R.

Next

/
Oldalképek
Tartalom