Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

löi XXIII. Solutio ab obsidione turcica Urbis Viennensis, et ingens, qua ibidem die 12-a Septembris 1683. Tureae affecti sunt clades, initium fuit victoriarum Leopoldi I. Imperatoris et Regis eo laetius, quo magis inexpectatum, ut intelligeremus, Deum eo potissimum tempore opitulari, quo humana praesidia deesse videntur. — Sane de illustri, ad Viennam reportata victoria sic ad Innocentium XI. scripsit ddto 6. No­vembris, e. a. oculatus testis Maximilianus Emmanuel Bavariae Elector : „Fuit qui­dem memorabilis, et nullo aevo oblivioni tradenda victoria, quam Deus ter Opti­mus Maximus adversus immanissimum Turearum bostem duodecimo Septembris Chri­stianitati prope Viennam concessit. Sive enim horrendus et miserabilis nutantis, et supremum gradum jam extimescentis obsessae Civitatis status, sive dispar exercituum numerus, sive munitissima Barbarorum castra, sive valles et montes, quos Christiano­rum exercitum in magna aquarum et victualium penuria transire oportuit, conside­rentur, undique tantae promicabant difficultates, ut nemo aliter dijudicare potuerit, quin liberatio Viennae sit magna Christiani sanguinis effusione constituta. — Verum- tamen divina bonitas occulta vi adeo perculsit Barbarorum animos, ut non expectata manuum consertione, relicta supellectili bellica, ad conspectum quasi Christiani exer­citus propudiosa fuga vitae suae consuluerint. — Quapropter soli Deo omnis honor, laus et gloria principaliter adseribenda est.“ Victoriae Iiuius primus fructus fuit ereptio e manibus Turearum Arcis et Civitatis Strigoniensis. — Tureas, quorum 70,000 prope Viennam occubuisse ferun­tur, in fuga salutem quaerentes, persequi, et bellum, quod ipsi ante effluxum pacta­rum induciarum fidefragi, occeperant, nulla fere interposita mora prosequi statuerunt Imperator et Rex Leopoldus I. foederatique Principes : nimirum Joannes III Szobi- eszky, Rex Poloniae, praelaudatus porro Elector Bavariae, quos inter et supremum Caesareo-regiarum Copiarum belliducem, Carolum Lotharingum in eo coalitum fuit, ut non, quemadmodum haud paucis placuit, Ersekujvarinum, sed Strigonium prae ceteris a Turea tentis Castris expugnaretur, recuperareturque. Postquam caesareo-regius, polonicus item et bavaricus miles ad plagam Comaromium inter et Strigonium sitam pertigisset. Polonorum praeambula, ut aiunt, agmina ad Párkány, castello tunc mu­nitum, tanto fervore abripi se patiebantur, ut manus cum Tureis Praesidium loci te­Nr. 4822. Bisaecularis hoc anno re­currens memo­ria recuperatae e manibus Turearum Ar­cis et Civitatis Strigoniensis — ob quam so- lemnes in Ec­clesia Cathedr. agentur gra­tiae. ■*§-

Next

/
Oldalképek
Tartalom