Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIII.
132 nentibus, cireaque illud diffusis consererent, quin hostilium militum numerum exploravissent. Nihil igitur mirum, quod poloni victi superatique a Tureis fuerint, in qua clade ipsius Regis vita in praesentissimo versabatur discrimine. Hoc accidit 7-a Octobris. Rex Poloniae acceptam stragem extemplo ulturus pugnam instaurare decrevit, advocato ad certamen caes.-regio exercitu. Concentratis Christianorum militum copiis in mutua cum Carolo Lotharingiae Duce, Bavariae item Electore cointelligentia, Rex Tureas 9-a Octobris aggressus est tanta vi, eoque effectu, ut hostis non solum profligaretur, sed ad internecionem deleretur. Atrocem hanc ad Párkány pugnam Ilex ipse, datis sequenti die, nempe 10. Octobris ad Cardinalem Barberini litteris ad vivum describit, quarum tenor est sequens: „Ulme etc. Dum ad SS. Limina Apostolorum secundam maxime cruentam per Ablegatum Nostrum ad Barkanum in littore Danubii e regione Strigonii captam ferimus victoriam, eandem Jllustritati Vestrae communicamus. Non Nobis, non Nobis, sed Nomini suo dedit gloriam Dominus exercituum. Dum insistendum victoriae rato praeire placuit validissimo Imperatorio exercitui, superato pro opportunitate pontibus vadis scaphisque Danubio, hostem ad Barchan iterum adorti sumus, qui dies erat Jovis proxime praeteritus, et afflixerat Nos nonnihil stratagemmate hostili infestus. Delatum est Sabbathum Deiparae Virgini Immaculatae sacrum. Tumidus enim hostis quatuor Passarum validis copiis, cum Vesirio Budensi, quos ad alios tres Passas Ve- sirius Supremus pridie sumiserat, ut selectissimorum numerum fere ad viginti millia computarent, mutua cum Serenissimo Principe Lotharingo exercitus Imperatoris Generalissimo fortitudine, non fugatus tantum sed caesus est et ad internecionem deletus. Dextera Domini quae manus armat ad proelium, fecit virtutem. Qui namque fuga elapsi in Barkan se recipere conabantur vel ponte ad vicinum e regione Strigonium, salvari turbam fugientem haud sustinere voluit, itaque plurimos ruptus mersit. Reliqui ex octo tormentis grandine globorum disjecti vel necati: quive aut sponte aut metu in Danubium se praecipitaverant, eodem tormentorum grandine mactati sunt, ut Danubius ad medium stadium in latum sanguine fluxerit. Nulla saecula ita rubentem visere. Alii a circumfuso per littora exercitu etiam in Danubium irruente aduncis vel ad littus retracti et caesi vel in aquis globis confixi. Quive scaphis se evasisse putaverant, rapiditate Danubii ad littus appulsi vi fatorum sub ictum veniebant: sicque innumerabiles horrendum mortis spectaculum fecere. Illi vero, qui in vicinum fortalitium Barkan concurrerant, supplices clementiae se tradiderunt. Vesirius Budensis saucius nescitur, utrum in vivis existat, et duo alii Passae, quorum corpora reperta sunt cum notabilioribus multis occisi. Silistriae et Servani Passae cum. plurimis Beis et Hecharis in captivitatem ducti. Universique castris equis et fortalitio exuti victori exercitui praeda relicta. Monstrant Astra viam docentque venire tempus, quo Helus Regnorum Europa exterminetur, modo Christianitas expergiscere velit. Secus strictam Deo elapsae commoditatis redditura rationem. Gratum hunc nuntium fore Illustritati Vestrae haud dubitavimus, imo affuturam Nobis exercituique Nostro apud Suam Sanctitatem speramus. Quam bene valere cupimus eandemque Deo ter Optimo commendamus. Dabantur in castris ad Danubium capto Barchano Strigonio oppositis.“ Tureis ad Párkány caesis et superatis, Christianorum exercitus Danubium nonnisi 19-a Octobris trajicere potuit; pons enim primo struendus fuit, structusque est