Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

48 sermones dissipant: falsa crimina, tamquam venenata tela iaciunt, tanto effrenatiore ad audendum licentia, quanto est impunitas maior. In qua male dicendi consuetudine aliud quippiam propositi inest, praeter contumeliam: videlicet huc plane spectant homines improbi, ut e persona Pontificum Romanorum ad ipsum Pontificatum divinitus institutum contumelia perveniat, adductisque in contemptionem summis Ecclesiae Principibus, Ecclesia ipsa, si fieri possit, opinione hominum iudicioque damnetur. — Harum machinatio­num documentum extremo mense martio Vos Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, Panormi vidistis. Nec tacita esse potuit indignatio vestra : significationem eius luculentam et nobilem, qualem ab Episcopis expectari oportebat, ad Nos per litteras officii plenas deferendam curavistis. Profecto illae iniuriae praeter modum graves fuere, ut qui ex con­stituto Panormum convenerant, conficiendis certatim probris in Pontifices Romanos visi sint convenisse. Ne ulla quidem verecundia religionis fuit, quam Siculi homines ab avis et maioribus sancte inviolateque conservant, quaeque est atrociter dictis lacessita, in quibus ipsam agrestem immanitatem nemo probus ferre aequo animo potuit. Quantus harum rerum inustus animo Nostro sit dolor, coniecturam ex dolore vestro singuli facite. Nihil enim tam lamentabile est, quam publice licere Ecclesiae maiestatem sanctitatemque nefarie contemnere; nihil tam miserum, quam summorum Pontificum memoriam ab italis hominibus indigne violari. Ea quae Pontifices Romani pro salute Italiae gesserunt, orbis terrae testimonio iudicioque comprobantur, ita ut nihil sit, quod nomini Decessorum Nostrorum metuamus ab aequis et prudentibus viris. Verumtamen Nos incriminationibus, de quibus loquimur, valde commovit primum rei indignitas per se : deinde multitudinis minus eruditae periculum, quae facilius decipi et in errorem impelli potest. Et sane magnus futurus est error, si in re iudicanda sex ante saeculis gesta non ab his temporibus moribusque nostris cogitatio avocetur. Respicere quippe opus est ad instituta et leges eius temporis, maxime vero ius gentium, quo tunc viveretur, repetere. Exploratum est, quaecumque demum illius juris origo et indoles extiterit, temporibus illis plurimum in rebus etiam civilibus auctoritatem Romanorum Pontificum valuisse, idque non modo non repugnantibus, sed consentientibus libentibusque principibus et populis. Cumque optabile videretur Vicarii lesu Christi patrocinium, non raro usu veniebat praesertim in Italia, ut ad eum velut ad parentem publicum confugerent civitates, eidemque sese in fidem sponte sua traderent et commendarent. Domina animorum religione Apostolica Sedes perinde habebatur ac propugnaculum iustitiae, et infirmiorum tutela adversus iniurias poteniiorum. Et hoc quidem cum magna utilitate communi: hac enim ratione factum est, ut Pontificibus auctoribus diremptae saepe sint controversiae, sedati tumultus, sublatae discordiae, bella composita. — In hoc tamen magisterio populorum ac pene dictatura, nemo Romanos Pontifices iure coarguet imperii sui vel opes augere, vel fines proferre voluisse. Omnem potestatem suam illuc semper converterunt ut civitatibus prodessent : nec semel ipsorum opera et auspiciis Italia impetravit, ut vel externorum hostium propulsarentur incursiones, vel domesticorum adversariorum turbulenta ambitio frangeretur. Quam ad rem sapienter et opportune, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, commemorati a Vobis sunt Gregorius VII, Alexander III, Innocentius III, Gregorius IX, Innocentius IV Decessores Nostri, qui exterarumgentium dominationem rebus italicis saepius imminentem prudentia et fortitudine summa prohibuerunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom