Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

49 Quod ad Siciliam vestram pertinet, fidei et pietati eius in hanc Apostolicam Sedem paterna benevolentia Pontificum mutue cumulateque respondit. Revera ipsorum consiliis vigilantiaeque, non mediocri ex parte Siculi debent quod potuerint Saracenam servitutem effugere. Grataroque etiam et aequam libertatem ab Innocentio IV et Alexán* dro IV gens Sicula tunc impetravit cum, post Conradi Imperatoris obitum, summam imperii penes municipium esse placuit. Post autem si Clemens IV Carolum Andegavensem solemni ritu Siciliae regem appellavit, cur Pontifex reprehendatur nihil est. Fecit ille iure suo, fecit quod e republica Siculorum magis esse iudicavit, delatis imperii insignibus viro nobili et potenti, qui civicas res ordinare et exterorum ambitioni resistere posse videbatur: de quo viro vel ipsa maximarum virtutum domestica exempla sperare iubebant, fore ut iuste et sapienter imperaret. Nec caussa est, quamobrem vel Urbano IV vel Clementi IV vitio detur, quod homo natione exterus regnum Siculorum capessivit. Etenim praeterquam quod exemplis huius generis nec antea carebat nec postea caruit historia, Siculi ipsi in potestatem externi principis illo eodem anno volentes concesserunt. Simul ac vero se Carolus inflexit in dominatum iniustiorem, maxime ministrorum vitio praecipitata in perniciosam partem republica, desiderata certe non est Romanorum Pontificum in admo­nendo caritas, in corripiendo severitas. Constat inter omnes, quot quantasque curas Clemens IV et Nicolaus III adhibuerint, ut hominem ad aequitatem iustitiamque revocarent. Quorum providentia pervicisset fortasse obstinationem viri principis, nisi viam rebus novis cruenta multitudinis ira subito patefecisset. Post inhumanam illam caedem, cuius, ubi furor constitisset, ipsos puduit auctores, conscientia officii impulit Martinum IV, ut Siculos itemque Petrum Aragonium aliquanto severius pro merito ipsorum adhiberet. Nihilominus tamen eam severitatem et ipse Martinus et Honorius IV, Nicolaus IV, Bonifacius VHI lenitate et misericordia mitigarunt: iidemque non antea quiescere visi sunt quam, omnibus iis controversiis per litteras legationesque compositis, Siculorum saluti et legitimae libertati, quantum fieri poterat, consuluerunt. Quibus ex rebus manifestum est, quod Vos, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, verissime dixistis, fautores iniusti dominatus vel popularis invidiae concitatores appellari Romanos Pontifices nisi per summam iniuriam non potuisse. In quo quidem Decessores Nostri iustioribus iudicibus usi sunt iis ipsis hominibus Siculis, qui, recenti adhuc caede, Sedem Apostolicam fidentibus animis implorandam censuerunt. Haec commemorare voluimus, ut de tot tantisque iniuriis Ecclesiae et Pon­tificatui Romano impositis querelas Nostras publice testaremur: eodemque tempore ut vos intelligeretis, gratas admodum accidisse Nobis communes litteras vestras, quibus easdem iniurias summa voluntatum concordia Nobiscum pariter deploratis. Apparent in iis litteris episcopalis vestigia virtutis, cuius gratia forsan ignoscentior posteritas erit eorum temeritati, qui nihil dubitarunt Romanum Pontificatum, hoc est nobilissimum et maximum Italiae decus, incesto ore lacerare. Ceterum ex hoc ipso magis ac magis perspicitis, quod superiore mense februario monuimus, quanta vigilantia providere oporteat ut fides catholica in tanta iniquitate temporum apud Italos conservetur. Pergite itaque, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, fortiter pro iuribus Ecclesiae propugnare, mendacia improborum convincere, fraudes detegere, Siculosque universos in fide et amore retinere huius Apostolicae Sedis, unde iis, beneficio Apostolorum, Christianae sapientiae lumen affulsit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom