Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

7 II. Corpus cum Apostolo castiget, et in servitutem redigat1) est necesse, qui- cumque in Christiano agone bonum certamen certare, cursum consummare, fidemque servare desiderat, ut justitiae coronam legitime certantibus repositam, a justo Judice possit accipere. Hinc, et quia „angusta porta et arcta via est, quae ducit ad vitam,“ sed etiam quia totam Christiani hominis vitam poenitentiam esse oportet, optimo con­silio S. Mater Ecclesia, ut homines curis huius mundi, cuius figura praeterit, immersos, et contiuentiae, mortificationis vel compunctionis pene ignaros ad opus omnium primum et maximum propriae nempe salutis agendum ac procurandum revocaret, constituit sacra jejunia. Quae inter, Christianis imperata legibus, sicut nihil antiquius, ita nihil san­ctius habet Ecclesia illo maxime solemn!, cui Quadragesimae nomen est, omnium popu­lorum consensu, et inde a Christianae religionis primordiis celebrato. Sacratissimum hoc jejunium specialius ideo ab Ecclesia praecipitur, ut illud observando totum Ecclesiae corpus simul poenitentiam agat, maculasque totius anni decursu contractas eluat; ut omnes ac singuli Christiani carnis mortificatione, ac castigatione Christo commoriantur, atque ad paschalem solemnitatem, et Eucharistiam eo tempore percipiendam se debite praeparent; utque demum Christi Salvatoris Nostri jejunium pro modulo virium imi­tentur ac honorent. „Considerantes, loquitur S. Leo M.2) de Quadragesima, quid per Crucem Domini adepta est universitas mundi, cognoscimus ad celebrandum Paschae diem, merito nos quadraginta dierum jejunio praeparari, ut digni possimus divinis in­teressé mysteriis. Non enim summos tantum Antistites, aut secundi ordinis Sacer­dotes, sed omne corpus Ecclesiae universumque fidelium numerum, ab omnibus con­taminationibus oportet esse purgatum, ut templum Dei, cui fundamentum est ipse fun­dator, in omnibus lapidibus speciosum, et in tota sui parte sit lucidum.“ Hoc instante sacro quadragesimali jejunio, illud Curati, quemadmodum praecipit SS. Tridentinum Concilium, curae suae pastorali creditis fidelibus annuncient. Quod utinam iis exequi possent verbis, quibus de eadem re S. Joannes Chrysostomus sua aetate fideles allo­cutus est. „Nos quidem, ait,J) si toto anno clamare ac jejunium praedicare non ces­samus, nemo verbis nostris animum adtendit: quodsi tantum Quadragesimae tempus advenerit, licet cohortetur nemo; licet consilium det nemo; etiam is, qui negligentis- simus fuerit, excitatur et oblatum ab ipso tempore consilium et cohortationem admittit.“ Nimirum haec erat, teste s. Hieronymo „primorum Christianorum dulcior exultatio, nuncium Quadragesimalis jejunii.“4) Cuius tanta erat in animis omnium reverenti?, ut perhibente mox citato S. Joanne Chrysost. „non magistratuum tantum, sed et Nr. 611. De obser­vantia Qua- dragesimali et nexu huius de Poeniten­tiae Sacra­mento. ') I. Cor- 9, ‘27. — s) Šerm. X. — 3J Serm. 52. — 4) Ep. ad Marcell.

Next

/
Oldalképek
Tartalom