Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIII.
79 buaeritur de rerum publicarum modis: nihil enim est, cur non Ecclesiae probetur aut unius aut plurium principatus, si modo iustus sit, et in communem utilitatem intendat. Quamobrem salva iustitia, non prohibentur populi illud sibi genus comparare reipublicae, quod aut ipsorum ingenio, aut maiorum institutis moribusque magis apte conveniat. Ceterum ad politicum imperium quod attinet, illud a Deo proficisci recte docet Ecclesia; id enim ipsa reperit sacris Litteris et monumentis christianae vetustatis aperte testatum; neque praeterea ulla potest doctrina cogitari, quae sit magis aut rationi conveniens, aut principum et populorum saluti consentanea. Revera humani potentatus in Deo esse fontem, libri Veteris Testamenti pluribus locis praeclare confirmant. „Per me reges regnant.... per me principes imperant, et potentes decernunt mstitiam“ * *). Atque alibi: „Praebete aures vos qui continetis nationes,.... quoniam data est a Deo potestas vobis, et virtus ab Altissimo.“2) Quod libro Ecclesiastici idem continetur : „In unamquamque gentem Deus praeposuit rectorem.“3) Ista tamen, quae Deo auctore didicerant, paulatim homines ab ethnica superstitione de- docti sunt; quae sicut veras rerum species et notiones complures, ita etiam principatus germanam lormam pulcritudinemque corrupit. Postmodo, ubi Evangelium cbristianum affulsit, veritati vanitas cessit, rursumque illud dilucere coepit, unde omnis auctoritas manat, nobilissimum divinumque principium. — Prae se ferenti atque ostentanti Praesidi romano absolvendi condemnandi potestatem, Christus Dominus, „non haberes, respondit, potestatem adversum me ullam nisi tibi datum esset desuper.“4) Quem locum s. Augustinus explanans: „Discamus, inquit, quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas nisi a Deo.“5) Doctrinae enim praeceptisque lesu Christi Apostolorum incorrupta vox resonavit tamquam imago. Ad romanos, principum ethnicorum imperio subiectos, Pauli est excelsa et plena gravitatis sententia : „Non est potestas nisi a Deo;“ ex quo tamquam ex causa illud concludit: „Princeps Dei minister est,.“6) Ecclesiae Patres hanc ipsam, ad quam fuerant instituti, doctrinam profiteri ac propagare diligenter studuerunt. „Non tribuamus, s. Augustinus ait, dandi regni et imperii potestatem, nisi vero Deo.“7) Ineamdemsententiam s. Ioannes Chrysostomus: „Quodprincipatus sint, inquit, et quod alii imperent, alii subiecti sint, neque omnia casu et temere terantur . . . divinae esse sapientiae dico.“8) Id ipsum s. Gregorius Magnus testatus est inquiens: „Potestatem Imperatoribus ac regibus caelitus datam fatemur.“9) Immo sancti Doctores eadem praecepta etiam naturali rationis lumine illustranda susceperunt, ut vel iis, qui rationem solam ducem sequuntur, omnino videri recta et vera debeant. — Et sane homines in civili societate vivere natura iubet, seu verius auctor naturae Deus: quod perspicue demonstrant et maxima societatis conciliatrix loquendi facultas et innatae appetitiones animi perplures, et res necessariae multae ac magni momenti, quas solitarii assequi homines non possunt, iuncti et consociati cum alteris assequuntur. Nunc vero, neque existere neque intelligi societas potest, in qua non aliquis temperet singulorum voluntates ut velut unum fiat ex pluribus, easque ad commune bonum recte atque ordine impellat : voluit igitur 1) Prov. viri. 15-16. - *) Sap. Vi, 3. 4. — ») Eccl. XVIT, 14. — «) loan. XIX- 11. — •) Tract. CXVI, in loan. n. 5. — 6) Ad Rom.XIII, 1, 4. — ’) De Civ. Dei. lib. V. cap. 21. — ®) in epist. ad rom. homil. XXIII, n. 1. — *) Epist. lib. II, epist- 61.