Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

80 Deus ut in civili societate essent, qui multitudini imperarent. — Atque illud etiam magno­pere valet, quod ii, quorum auctoritate respublica administratur, debent cives ita posse cogere ad parendum, ut his plane peccatum sit non parere. Nemo autem hominum habet in se aut ex se, unde possit hujusmodi imperii vinculis liberam ceterorum voluntatem con­stringere. Unice rerum omnium procreatori et legislatori Deo ea potestas est: quam qui exercent, tamquam a Deo secum communicatam exerceant necesse est. „Unus est legislator et iudex, qui potest perdere et liberare.“1) Quod perspicitur idem in omni genere potesta­tis. Eam, quae in sacerdotibus est, proficisci a Deo tani est cognitum, ut ii apud omnes populos ministri et habeantur et appellentur Dei. Similiter potestas patrumiamilias ex­pressam retinet quandam effigiem ac formam auctoritatis, quae est in Deo, „a quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur.“2) Isto autem modo diversa genera potestatis miras inter se habent similitudines, cum quidquid uspiam est imperii et auctoritatis, eius ab uno eodemque mundi opifice et domino, qui Deus est, origo ducatur. Qui civilem societatem a libero hominum consensu natam volunt, ipsius im­perii ortum ex eodem fonte petentes, de iure suo Pquiunt aliquid unumquemque cessisse, et voluntate singulos in eius se contulisse potestatem, ad quem summa illorum iurium pervenisset. Sed magnus est error non videre, id quod manifestum est, homines, cum non sint solivagum genus, citra liberam ipsorum voluntatem ad naturalem communitatem esse natos: ac praeterea pactum, quod praedicant, est aperte commentitium et fictum, neque ad impertiendum valet politicae potestati tantum virium, dignitatis, firmitudinis, quantum tutela reipublicae et communes civium utilitates requirunt. Ea autem decora et praesidia universa tunc solum est habiturus principatus, si a Deo augusto sanctissimoque fonte manare intelligatur. Qua sententia non modo verior, sed ne utilior quidem reperiri ulla potest. Ete­nim potestas rectorum civitatis, si quaedam est divinae potestatis communicatio, ob hanc ipsam caussam continuo adipiscitur dignitatem humana maiorem: non illam quidem impiam et perabsurdam, imperatoribus ethnicis divinos honores affectantibus aliquando expetitam, sed veram et solidam, eamque dono quodam acceptam beneficioque divino. Ex quo subesse cives et dicto audientes esse principibus, uti Deo, oportebit non tam poenarum formidine, quam verecundia maiestatis, neque assentationis caussa, sed con­scientia officii. Qua re stabit in suo gradu longe firmius collocatum imperium. Etenim istius vim officii sentientes cives, fugiant necesse est improbitatem et contumaciam, quia sibi persuasum esse debet, qui politicae potestati resistunt, hos divinae voluntati resistere; qui honorem recusant principibus, ipsi Deo recusare. Ad hanc disciplinam Paulus Apostolus Romanos nominatim erudiit; ad quos de adhibenda summis principibus reverentia scripsit tanta cum aucte litate et pondere, ut nihil gravius praecipi posse videatur. „Omuis anima potestatibus sublimioribus sub­dita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi dam­nationem acquirunt . . . Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam“. 3) Et consentiens est Principis Apostolorum Petri in eo­dem genere praeclara sententia: „Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, >) lacob. IV, 11. — •) Ad Ephee. III, 15. — «) Ad Rom. XIII, 1. 2.5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom