Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

68 Quocirca ea confirmantes quae a s. Congregatione de Propaganda Fide rescripta et mandata sunt, statuimus religiosos sodales, redditis Episcopo rationibus, docere debere de pecunia, intuitu missionum sibi allata, et quantum de ea et quos in usus impenderint aeque ac missionarios Cleri saecularis, iuxta praedictas resolutiones eiusdem Congregationis die XIX. április mdccclxix, et Instructionem diei x Maji mdccclxix. Tandem ne quis obrepat error aut dissensus in his quae modo iussimus exequen- dis, definiendum censemus, quae pecuniae, quaeque res viris religiosis oblatae intuitu mis­sionum intelligantur. Namque receptum est hac in re, spectari primum oportere quid lar­gitor voluerit; quod si non appareat, placuit, parocho vel rectori ecclesiae collatam dona­tionem praesumi1). At multum ab hac regula recessum est propter consuetudinem, quam quidam ecclesiastici iuris periti fere communem evasisse docent, cuius vi „hodie pene solae oblationes quae in Ecclesia sub missis ad altare fiunt et quae pro administratione sacra­mentorum, pro benedicendis nuptiis aut mulieribus post partum, pro exequiis et sepulturis, aut aliis similibus functionibus specialiter offeruntur, ad parochum spectant; consuetudine reliquas ferme omnes ecclesiis ipsis aut sacellis aut aliis certis finibus applicante2).“ Prae­terea si in parochum rectoremve, a quibus spiritualia adiumenta fideles accipiunt3), haud inconcinne praesumi potest collata liberalitas, ubi Ecclesia bonis praedita sit, per quae re­ligionis decori et ministrorum tuitioni prospiciatur, longe aliud iudicium esse debet ubi eam bonorum copiam Ecclesia non habeat, ac liberalitate fidelis populi unice aut potissimum sustentetur. Tunc enim largitores putandi forent voluisse consulere cultus divini splendori et religionis dignitati, ea ratione et modo quem ecclesiastica auctoritas decerneret. Ideo apud christianos primaevos lege cautum fuerat ut pecunia omnis dono accepta, inter Eccle­siam. Episcopum, Clericos et egenos divideretur. Legis porro sese interponens auctoritas, si largitionum tempora et causas praestituat, illud efficit quoque, ne fideles semper pro arbi­trio possint modum et finem designare in quem oblatam stipem erogari oporteat; nequit enim facere privatorum voluntas, ut quod a legitima potestate in bonum commune praeci- cipitur certo destituatur effectu. Haec Nobis considerantibus visi sunt prudenter et oppor­tune egisse Patres Concilii provincialis Westmonasteriensis n cum partim interpretantes piam et aequam donantium voluntatem, partim ea, quae Episcopis inest, utentes potestate imperandi pecuniae collationes decernendique quo tempore et qua de causa conferri opor­teat, statuerunt in capite de bonis ecclesiasticis, quid censendum sit intuitu missionis colla­tum. Iubet igitur ratio, itemque Nos constituimus, hac in re religiosos ad leges Westmona­steriensis Synodi sese affatim accomodare oportere. Sublatis controversiis cognitioni Nostrae propositis, confidimus, curam a No­bis in iis componendis adhibitam eo valituram, ut ad tranquillitatem et incrementum rei catholicae in Anglia non leviter conferat. Equidem pronunciationes Nostras ad iuris et aequitatis regulam studiose religioseque exegimus, nec dubitamus quin in iis exequendis par diligentia et religio eniteat illorum inter quos iudicium protulimus. Sic enim fiet, ut Episcoporum ductu et prudentia religiosi sodales de Anglicis missionibus apprime meriti strenue et alacriter e laboribus suis fructus salutis ferre pergant laetissimos atque utrique ’) Argum, ex cap- Pastoral. 9 de his quae fiunt a Praelat. cap. Transmissa, de Verb. sign, ac praesertim cap I de Statu Monach. — 3) Reiffeust. L. 3 Decretal, tit. 30, n- 193. ; Van Espen ius eccles. univ. part. 2, sect. 4, tit. 2. cap. 10. nn. 20 et 21. — s) Argum, ex cap. quia Sacerdotes 13, caus. 10. quaest. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom