Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

r (ut voce utamur Gregorii Magni ad Angliáé Episcopos) communi. . . consilio, concordique actione quae sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter, recte sentiant, et quae sen­serint, non sibimet discrepando perficiant.1) Concordiam hanc postulat paterna caritas Epi­scoporum in adiutores suos et mutua Cleri in Episcopos observantia; hanc concordiam flagitat finis communis qui situs est in salute animarum iunctis studiis ac viribus quaerenda ; hanc eamdem exigit necessitas iis resistendi qui catholico nomini infensi sunt. Haec vires gignit et infirmos quoque pares efficit ad grandia quaeque gerenda; haec signum est quod sin­ceros Christi discipulos ab iis disterminat qui se tales esse mentiuntur. Ad hanc igitur sin­gulos et universos enixe cohortamur in Domino, rogantes cum Paulo ut impleant gaudium Nostrum, ut idem sapiant eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes.2) Demum ut firmiter ea consistant quae constituimus, volumus atque decernimus, praesentes Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod praedicti religiosi so­dales et alii quicumque, in praemissis interessé habentes cuiusvis status, gradus, ordinis et dignitatis existant, seu alias specifica mentione digni iis non consenserint, nec ad ea vocati et auditi, causaeque propter quas praesentes emanaverint sufficienter adductae, verificatae et iustificatae non fuerint, aut ex alia qualibet etiam quantumvis iuridica et privilegiata causa, colore et capite etiam in corpore iuris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel interessé habentium con­sensas above quolibet, quantumvis magno et substantiali, individuamque expressionem requirente defectu impugnari, infringi, retractari, in controversiam vocari, aut ad ter­minos iuris reduci, seu adversus illas restitutionis in integrum aliudve quodcumque iuris remedium intentari vel impetrari; sed ipsas praesentes Litteras semper firmas, va­lidas et efficaces existere et fore, quibuscumque iuris seu facti defectibus, qui adversus illas ad effectum impediendi vel retardandi earum executionem quovis modo vel qua­vis de causa opponi possent minime refragantibus, suos plenarios et integros effectus obtinere, easque propterea, omnibus et singulis impedimentis penitus reiectis, ab illis ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit inviolabiliter servari, sicque et non aliter in praemissis per quoscumque iudices Ordinarios et delegatos iudicari ac definiri debere, ac irritum fore et inane si secus super his a quoquam quavis aucto­ritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus praemissis, et quatenus opus sit Nostra et Cancellariae Apo- stolicae Regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Apostolicis ac in Universalibus, Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis constitutionibus et ordinationibus, nec non quorumcumque Ordinum, Congregationum, Institutorum, et Societatum, etiam lesu, et quarumvis Ecclesiarum et aliis quibuslibet, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis statutis et consuetudinibus, praescriptionibus etiam immemorabilibus, privilegiis quoque, induitis et Litteris Apostolicis quomodolibet in contra­rium praemissorum concessis, editis et factis ac licet pluries iteratis. Quibus omnibus et singulis etiamsi pro illorum derogatione specialis forma servanda foret, tenores earumdem praesentibus pro plene ac sufficienter expressis habentes ad praemissorum effectum dum­taxat specialiter et expresse derogatum esse volumus, ceterisque contrariis quibuscumque. 69 >) Apud Bedam Hiator. Angl. II. 29. — *) Philip. II. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom