Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

13 III. Pro eo, quo e misericordia Dei magna nimis, fungor munere, annunciandum mihi est, adpropinguare nobis tempus acceptabile, proxime affuturos dies, quos S. Mater Ecclesia dies salutis vocat; quoniam eos redimendis peccatis, evellendis vitiis, implantan- disque virtutibus peculiari et cura et opera impendi jubet, „ne in vacuum gratiam Dei accipiamus.“1) Hunc in finem ab Apostolorum aevo institutum in Ecclesia fuit quadragesi­mae tempus, quod Christi fidelibus ad solemnitatum primam ac maximam Resurrectionis videlicet D. N. J. C. rite ac sancte peragendam praeparandis inserviret; ut sacro hoc tem­pore admissa per anni circulum delicta non plangerent modo, sed etiam expiarent, carnemque abstinentia ab escis vetitis ac jejunio macerantes, animum ab illicitis voluptatibus cohiberent, seque velut hostiam viventem Deo Creatori suo exhiberent. Non enim nisi expurgato veteri fermento, fermento malitiae et nequitiae, nec nisi praevia et sincera ad Dominum conversione, cuiquam fasest ad coelestem accedere mensam, ubi sumitur Agnus Immaculatus, qui Pascha nostrum immolatus est Christus.2) Qui proinde vult et contendit gratiam, quam peccando perdi­dit, recuperare, perseverare in virtute, et certam suam vocationem facere, eum ferventer, ac perseveranter orare, opera charitatis pro suis facultatibus exercere, corpus per veram ac sinceram poenitentiam in servitutem redigere oportet. Imitemur Doctorem Gentium, qui, extraordinariis licet cumulatus gratiis, virtutum omnium exercitio formatus, victoriam de carne et sanguine, de inimicis salutis absque carnis afflictatione, jejunio, abstinentia spe­rare non audebat. „Castigo, ait, corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.“3) Si S. Paulus, quem Jesus Christus, tamquam Vas electionis4) ad apostolatum vocavit, de salute metuit, ni carnem suam castigando in obsequio continuerit, quid nobis, fragilibus arundinibus, quibus eius nec sunt gratiae, nec merita, est metuendum ? Qui carnem suam molliter, intemperanter, et otiose nutrit, is inimicum suum pa­scit, illi vires addit, arma in semetipsum praebet: „Qui delicate nutrit servum suum, inquit Spiritus Sanctus, postea sentiet contumacem.“5) Volumus autem sincere inimicum hunc do. mesticum domare ? id non assequemur, nisi temperantia, jejunio, oratione, et Sacramento­rum frequentatione: „hoc genus (daemoniorum), juxta Christi oraculum, non ejicitur, nisi per orationem, et jejunium.“*) Si consideremus, quanta fuerit apud fideles praecedentium saeculorum severitas in observandis jejuniis, coeterisque poenitentiae praeceptis ac institutis, quid superest ? nisi ut confundamur erubescentes super socordia nostra. Illorum temporum Christiani, cum Nr. 879. Pastoralia Quadrageäi malis, in qua de discipli ■» jejunii, ora­tione, praedi­catione verbi Dei, et dis­pensati me Sacramenti Poenitentia. ») II. Cor. 6, 1. — •) I. Cor. 6, 7. — *) I. Cor. 9,27. — *) Act- 9, 15. — •) Prov- 29, 21. — •) Math. 17, 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom