Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
14 peccatum velut a facie colubri fugerent, tamen peccati poenas non tantum obvias fortiter subibant, sed etiam ultro quaesitas amplectebantur ; nos vero, quorum iniquitates multiplicatae sunt super capillos capitis nostri, vix patimur ullam coercendi corporis legem nobis ab Ecclesia praescribi, et a poenitentia, quae unica est justitiae recuperandae semita, recedimus, et abhorremus. Illi, postquam per totius anni decursum temperantiam et sobrietatem coluissent, vix aliquam solidae pietatis partem sibi videbantur assecuti, nisi advenientibus paschalibus festis jejunia duplicarent, vigilias augerent, severioremque parsimoniam in cibo, potuque sequerentur; dum nos, quasi parum sit reliquis diebus et mensibus suaviter, et laute vivere, mensarum delicias quaerere, et profanas oblectationes amare, non veremur etiam tempore Quadragesimae iisdem indulgere, vitamque nihil minus, quam castigatam ducere. Quodsi jam vivendi norma eorum, qui nobis exemplo praeluxerunt, vitae, quam nos vivimus, dispar sit, disparem oportebit esse etiam exitum. Si oratio, jejunium, abstinentia, charitatis ac poenitentiae opera, observantia praeceptorum Dei et Ecclesiae, illos ad coelestem gloriam evexerunt ; qui luxum, intemperantiam sequuntur, qui Dei leges et Ecclesiae praecepta violant, qui poenitentiae operam dare nolunt, procul dubio in via gradiuntur, quae non potest non ducere ad interitum. „Intrate, ait Filius Dei, per angustam portam : quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam. Quam angusta porta, (deinde exclamat cum admiratione, quae ex ore Dei in mentem et corda nostra transire deberet, eaque metu et tremore concutere) et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam.“ *) Dicit porro : „Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.“3) Etiterurn: „Si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. “H) „Multi vocati, pauci vero electi.“4) Atque ut S. Lucas testatur: „Dicebat ad omnes (ergo non solos Apostolos) : si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie et sequatur me.“6) Haud aliter loquuntur et docent Apostoli. „Christo igitur ait S. Petrus, passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: ut jam non desideriis hominum, sed voluntate Dei quod reliquum estin carne vivat temporis.“6) S. Paulus vero asserit, nos Filii Dei sanguine redemptos haeredes quidem esse Dei, cohaeredes autem Christi, sed addit: „si tamen compatimur, ut et conglorificemur“7), „semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.“8) Non aliter senserunt et docuerunt Sancti Patres : „Angusta, inquit S. Leo M., et arcta est via, quae ducit ad vitam, et nemo ineam gressum ] inferret, nemo vestigium promoveret, nisi difficiles aditus ipse Christus viam faciendo reseraret, ut auctor itineris sit possibilitas ambulantis.“9) Eodem sensu S. Hieronymus: „Lata via est, ait, saeculi voluptas, quam appetunt homines. Angusta quae per labores et jejunia panditur. Per latam multi ambulant, angustam pauci inveniunt. Latam non quaerimus, nec inventione opus est; sponte se offert, et errantium via est.“10) Non dissentit S. Augustinus, inquiens: „Excelsa est patria, humilis via. Patria est vita Christi, via est mors Christi: Patria est mansio Christi, via est passio Christi. Qui recusat viam, quid quaerit patriam ?utI) Ecclesia igitur jejunium non per se sed ideo praecipit, ac commendat „ut dignitas conditionis humanae, per immoderantiam sauciata, medicinalis parsimoniae studio reformetur,“19) atque hunc vult esse, petitque salutarem effectum jejuniis nostris, >) Matth 7, 13 sq. — s) Matth. 11, 12. — 3) Luc. 13, 5. — ») Matth. '22, 14. — ■) Luc. 9, 23. — •) I. Ep. 4, 1. 2. — ’) Rom. 8, 17. — 8) II. Cor. 4, 10. — •) serm. 4. de jej. 7. mens. — 1#) in cap. 7. Matth. — tf) Tract. 28. in Joan. — ia) Col. Miss, fer, 5. post Domin. Pass.