Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVI.

94 jus mittendi legatos ac Nuncios Summo Pontifici competens negare non audet; scribit enim: ') „Hic interim praetermittendum non est, quod Papae pro exercitio et usu jurium suo primatui adhaerentium competat facultas habendi in provinciis et regnis Vicarios et Le­gatos (et) is nullibi, quoad hoc potest haberi pro extraneo. Quia vero ipse omnibus adesse non potest, sic prohiberi nequit quominus per Nuncios has suas partes expleat.“ Probatque excommunicationem in cap. 20. de Consuetud. inter Extravagantes Communes in illos la­tam, qui prohibent ingressum Legati Pontificis. Qui, suae personae illatas injurias patienter ferre et condonare novit, SSmus Do­minus Noster, ad illatas S. Sedi Apostolicae sive per violationem juris, sive per contume­liose contra illam effutita tacere non potuit, nec tacuit, prout e subnexa Allocutione liquet SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCVTIO HABITA DIE XX AVGVSTI MDCCCLXXX AD S. R. E. CARDINALES IN AEDIBVS VATICANIS. Venerabiles Fratres. Summi Pontificatus Sacrosancta maiestas, quam sicut habemus ipsa vita cariorem sic conservare ac tueri omni contentione volumus et debemus, postulat a Nobis, ut de iniu- ria longe maxima supremae auctoritati Nostrae et huic Apostolicae Sedi haud ita pridem imposita, ad Vos, Venerabiles Fratres, hodierno die referamus. De iniuria intelligimus illata ab administratoribus rei Belgarum publicae, quod Legatum nostrum nulla iusta caussa re­pente dimiserunt. Nos quidem non tam privato dolore permoti, quam de Apostolicae Sedis honore solliciti, totam rei gestae seriem una cum instrumentis atque auctoritatibus, quibus iure credatur, pervulgare iussimus, ut omnia proferrentur in lucem veritatis, et aequi viri facile statuerent, quam parum habeant firmamenti et virium coniectae ab inimicis in Apostolicam Sed em indignissimae criminationes. — Nunc vero eius facti rationem altius considerantes, cum in hoc tum in aliis non absimili genere, quae fere ubique geruntur, certa vestigia ag­noscimus quae significant recruduisse vehementer bellum, longo iam tempore adversus Chri­sti Ecclesiam nefarie susceptum. Imo etiam magis apertam nudatamque conspicimus factio­sorum hominum de abalienandis ab Apostolica Sede animis veterem conmrationem, eo consilio initam, ut in Christianas gentes, quas semel Romani Pontificis auctoritati praesidio­que forte subduxerint, omnem ipsi nutu atque arbitratu suo potestatem exerceant. — Atque idem plane propositum inimicis fuit, cum per vim et dolos eripere Romanis Pontificibus civilem principatum voluerunt, manifesto divinae Providentiae consilio et consentiente >) De statu Eccl. cap. 2- §. 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom