Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVI.

95 aetatum suffragio constitutum, uti salva iis perpetuo ea securitas ac libertas esset, qua nihil est magis in gerenda Christiana republica necessarium. — Neque alio machinationes spec­tant summis artificiis excogitatae, adhibitaeque calliditate pari, per quas multi iamdiu con­tendunt invisam et suspectam facere populis Ecclesiam, invidiamque institutis catholicis conflare, praecipue autem pontificatui romano, ad communem humani generis salutem di­vinitus instituto. Haec eadem consilia etiam in Belgio exequi catholici nominis hostes destinave­rant, ut vincula abrumperentur aut relaxarentur quae Belgarum gentem Apostolicae Sedi coniungunt. Quamobrem, data opportunitate, in ipsis legumlatorum publicis coetibus pluries est eorum exaudita vox, Legationem belgicam apud Romanum Pontificem esse tollendam ; idque se statutum in animo ac deliberatum habere. Revera duobus ante annis, vix dum ad gubernacula reipublicae homines illarum partium accesserant, mora nulla luit, quin aperte edicerent, revocationem oratoris belgici a lpgatione esse decretam; eamdem reapse perfe­ctum iri, ubi primum per tempora licuisset. Cum haec consilia atque hic habitus animorum in iis esset, perlata lex de primor­diis studiorum publice tradendis, propositi perficiendi caussam attulit. — Nostis, Venerabi­les Fratres, indolem huiusce legis atque rationem. Profecto in ea condenda hoc maxime consilium atque hanc sententiam fuisse apparet, ab auctoritate catholicae religionis, vel a pueritia, abducere animos, institutionemque iuventutis, remota qualibet Ecclesiae provi­dentia, civilis potestatis imperio voluntatique reservare. Etenim ea lege decernitur, in edu­catione puerili nullas esse debere sacrorum Pastorum partes, nullam Ecclesiae vigilantiam ; dissociatisque penitus a religione litteris, ab eruditione puerorum, si ipsa publicarum scho­larum ratio et disciplina spectetur, omnem de religione doctrinam abesse praecipitur: quod perfacile cernitur quam sit fidei et moribus ineuntis aetatis periculosum. — Eoque gravius esse periculum intelligitur, quod eadem lege omnis religiosa institutio plane excluditur ab iis ipsis litterarum palaestris, quas scholas normales vocant, ubi exercitatione praeceptis­que conformantur, qui quaeve deinceps velint ad erudiendos pueros sese conferre. Lex huiusmodi, per quam plurimum de doctrina iuribusque Ecclesiae detrahitur, maximoque discrimini sempiterna adolescentium salus obiicitur, non poterat, salvo officio, Episcopis probari, quibus a Deo id est muneris onerisque impositum, ut in salute animo­rum fideique san ctitate defendenda vigilanter elaborent. Revera cum probe sentirent, quid a se tempus officium que postularet, sedulam operam dederunt arcendae ab eiusmodi publi­cis scholis iuventuti, aliasque aperiendas curarunt, potestati suae obnoxias, in quibus tene­rae adolescentulorum mentes cum litterarum tum religionis elementis optime formarentur. Et hanc ad rem, laus est egregia Belgarum, peropportuno huic operi sese alacritate summa adiutores praebuisse. Cum enim animadverterent, quantum religioni periculum ab ea lege impenderet, avitam fidem, quoquo modo possent, tuendam susceperunt; idque tam inflam­mato studio, ut laborum ac sumptuum magnitudo admirationem fecerit apud omnes, ad quos huius rei fama pervenit. Nos vero, qui propter excelsum supremi Pastoris et Magistri munus, intemeratam ubique fidem conservare, sacra Ecclesiae iura asserere, et salutis discrimina a capite gen­tium Christianarum propulsare debemus, ipsa officii ratione sinere prohibebamur, indemna­tam per Nos abire legem, quam Venerabiles Fratres Nostri Episcopi belgici iure condem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom