Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
3 sentit, quale onus responsionis humeris suis impositum sit, illud divini Salvatoris semper prae oculis iiabet mentis: „Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari.“1) Omnes autem, quodcunque gerunt officium, haec attendant, si suae consulere velint saluti. „Tempus breve est: reliquum est, ut . . qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur; praeterit enim figura hujus mundi2).“ „Quae est vita nostra? vapor est ad modicum parens,“ respondet S. Jacobus3). Itaque „quodcumque facere potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas4).“ Quod autem in auspicio novi anni tam mihimetipsi, quam Vobis omnibus precor, illud est, quod Psaltes regius indicavit et expressit his verbis : „Deus misereatur nostri et benedicat nobis, illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri, ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum“. Quae verba in divino officio quotidie recitamus. Deus misereatur nostri pro tempore praeterito, non secundum voluntatis suae beneplacitum transacto, et benedicat nobis pro praesenti, ut firmum concipiamus propositum, illud gloriae suae promovendae et saluti nostrae operandae impendere; illuminet vultum suum super nos pro futuro, ut propositum nostrum exequamur, et veri luminis participes videamus, quae agenda sunt, et ad ea perficienda convalescamus. Ob imminens tempus S. Quadragesimae DD. Curatos eo invio, ut litteras pastorales ddto 5. Febr. 1871. Nr. 657. et item ddto 20. Januarii, 1869. Nro 278. dimissas relegant, e prioribus innotescent ipsis dispositiones, indulgentiae ac remissiones, quibus standum sit, quantum ad observantiam jejunii quadragesimalis; e posterioribus autem obligatio, qua tenentur quadragesimalem observantiam annunciandi, ejusque indolem ac naturam fideli populo explicandi. Strigonii, die 6-a Januarii, 1880. Humillime rogat Praepositus generalis Societatis Jesu supremam Congregationem S. Officii, ut declarare dignetur, utrum tolerari possit explicatio transsubstantiationis iu SS. Eucharistiae Sacramento, quae sequentibus propositionibus comprehenditur : I. Sicut formalis ratio hypostaseos est per se esse, seu per se subsistere, ita formalis ratio substantiae est in se esse et actualiter non sustentari in alio tamquam primo subiecto ; probe enim ista duo discernenda sunt: esse per se (quae est formalis ratio hypostaseos) et esse in se (quae est formalis ratio substantiae.) II. Quare sicut natura humana in Christo non est hypostasis, quia non per se subsistit, sed est assumpta ab hypostasi superiori divina, ita substantia finita, ex. gr. substantia panis desinit esse substantia, eo solum et absque alia sui mutatione, quod in alio supernaturaliter substentatur, ita ut iam non in se sit, sed in alio ut in primo subiecto. III. Hinc transsubstantiatio, seu conversio totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri explicari potest hac ratione, quod corpus Christi, dum fit substantialiter praesens in Eucharistia, sustentat naturam panis, quae hoc ipso et absque alia sui mutatione desinit esse substantia, quia iam non est in se, sed in alio sustentante; Nr. 351. Decretum Congregationis S. Offici super doctrina de Transeub- stantiation. ’) Jo HD. 9, 4. - •) I. Cor. 7, *9, — •) Jac. 4,15. — ‘) Eccl. 9,10.