Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
íideoque manet quidem natura panis, sed in ea cessat formalis ratio substantiae; et ideo non duae sunt substautiae, sed una sola, nempe corporis Christi. IV. Igitur in Eucharistia manent materia et forma elementorum panis; verum iam in alio supernaturaliter existentes rationem substantiae non habent, sed habent rationem supernaturalis accidentis, non quasi ad modum naturalium accidentium afficerent corpus Christi, sed eo dumtaxat, quod a corpore Christi modo, quo dictum est, sustentantur. Feria IV. die 7. Julii 1875. In Congregatione generali s. Romanae et universalis Inquisitionis habita coram Eminentissimis ac Reverendissimis DD. S. Romanae Ecclesiae Cardinalibus contra haereticam pravitatem Inquisitoribus generalibus, lectis ac ponderatis suprascriptis propositionibus, iidern Eminentissimi Domini dixerunt : Doctrinam transsubstantiationis, prout hic exponitur, tolerari non posse. Pro Dno J. Pelami, S. Rom. et Univ. Inquisit. Notario Jacobus Vagaggini, Substitutus. Strigonii, die 8-a Januarii, 1880. Nr. 352. Cuius coloris stola adhibenda est in dispensatione Eucharistiae Sacramenti Sacerdos Josephus Frattin, Congregationis Oratorii Venetiarum, modernus in Ecclesia ejusdem Congregationis Caeremoniarum Praetectus, humillime pro opportuna declaratione Sacrorum Rituum Congregationi insequentia proposuit dubia, nimirum : In administratione Sacrae Eucharistiae extra Missam a Rubrica Ritualis Romani praescribitur stola coloris, officio illius diei convenientis. Quaeritur, an stola coloris Officii, vel Missae adhibenda sit I. in Feria quinta Majoris Hebdomadae; II. in Vigiliis et Feriis quatuor temporum, vel Feria secunda Rogationum (vel in Feriis Quadragesimae, ubi Octavae concessae sunt), quae infra Octavam non privilegiatam occurrent, si iuxta Rubricas Breviarii et Missalis Romani, Officium de Octava et Missa de Vigilia vel Feria celebrantur. Sacra porro eadem Congregatio ad relationem infrascripti Secretarii, audita sententia in scriptis alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, rescribendum censuit: Ad utrumque servetur Ritualis Romani Rubrica, et ubi viget consuetudo administrandi Sacram Eucharistiam cum stola albi coloris fidelibus, paschale praeceptum adimplentibus, toleranda. Atque ita rescripsit die 11. Augusti 1877. A. Ep. Sabinen. Card. Bilio, S. R. C. Praef. — Piac. Ralli, S. R. C. Secr. Strigonii, die 8-a Januarii, 1880. Nr. 353. Baldachini qaum in Exequiis Praesulum prohiberi, et Episcopi nomen in Canone Missae nonnisi a die captae possessionis commemorandum esse. Decrevit S. Rituum Congregatio hoc, quod isthie apponitur Rescripto, ad proposita dubia : Modernus Sacris Caeremoniis Praefectus Ecclesiae Congregationis Oratorii in Civitate Venetiarum Sacrae Rituum CoDgregationi sequentia dubia declaranda humillime subiecit, nimirum : Dubium I. An in Exequiis pro Episcopo, vel Archiepiscopo, vel Patriarcha, vel etiam Cardinali, tam praesente, quam absente corpore, vel in Exequiis pro Summo Pontifice, absente corpore ponendum, seu deferendum sit Baldachinum nigrum super defunctum, aut super castrum doloris? Et quatenus negative ad normam responsionis diei 5. Julii 1631. in una Florentina: quid de consuetudine contraria? Dubium II. An Episcopi nomen dicendum sitin Canone Missae, et in aliis liturgicis