Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

2 particula boni doni non nos praetereat“1). Dies bonus est indubie dies plenus bonorum nempe operum, bonum autem donum, cuius ne una quidem particula nos praeterire debet, quid aliud est, quam tempus, quo nihil pretiosius, et cui nulli auri, argentive,ut ut immensi thesauri conferendi sunt: quandoquidem absque his aeternam salutem et beatitudinem comparare possumus, si velimus, absque tempore haud possumus. Vel Ethnici summi faciendum esse tempus censuerunt. „Sumptum pretiosissimum“ appellavit tempus Theo­phrastus2): „pretiosissimum impendium“ Democritus Milesius, cuius turpissimam jacturam illam dicit Seneca 3), quae per negligentiam fit, addens : „et si volueris attendere, magna vitae pars elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota aliud agentibus.“ Quare etiam non dubitat stultum vocare, qui non exigui temporis mercede magnae rei aleam redimit.1). Et recte quidem, reliquarum enim rerum omnium damna resarciri possunt: damnum temporis irreparabile est. Hinc non male cecinit ille: „Damna fleo rerum, sed plus fleo damna dierum : Rex poterit rebus succurrere, nemo dierum.“ Nulla igitur particula huius boni doni, idest temporis praetereat, quin habeat lructum, qui per­maneat in vitam aeternam. Nulla nobis aut noxie pereat; quod fit toties, quoties quis peccat, aut inutiliter elabatur; quod fit, dum rebus inutilibus ac vanis tempus conte­ritur. „Omne enim tempus, in quo non virtutibus deservimus, sed vitiis, perit“ ut ait S. Hieronymus5). Et idem alibi6) : „Hoc ipsum, inquit, quod loquor, quod dicto, quod scribo, quod emendo, quod relego, de tempore meo mihi crescit, aut deperit“ moxque subjungit: Titus filius Vespasiani, qui in ultionem Dominici sanguinis subversis Hie­rosolymis Romam victor ingressus esf, tantae dicitur fuisse bonitatis, ut cum quadam nocte sero recordaretur in coena, quod nihil boni die illa fecisset, dixerit amicis: Hodie diem perdidi. Quod si hoc ille sine lege, sine Evangelio, sine Salvatoris et Apostolorum doctrina naturaliter et dixit, et fecit, quid nos oportet facere ?* Nos inquam, Ministros Christi et dispensatores mysteriorum eius, qui si fungi velimus, prout oportet sacerdotio, ut habeamus laudem etiam coram Deo, qui scrutator est cordium et ponderator intentionum, tantis profecto distinemur occupationibus, ut iis nonnisi penes maximam temporis usuram respondere valeamus. Munera pastoris anima­rum totum requirunt hominem, quem oportet esse in laboribus plurimis, in vigiliis multis, in frigore, in aestu ac calore, praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia ora­tionum quotidiana, sollicitudo animarum, dispensatio Sacramentorum, verbi divini op­portuna importuna praedicatio, infirmorum visitatio, succrescentis pubis in religione institutio. Ad excolendam vineam Domini missi, et promissa mercede magna, quia vitae aeternae, conducti officinam laborum ingressi sumus, in qua continuo operandum, modo tri­buli spinaeque evellendae, modo surculi colligendi, modo lascivientes palmites amputandi, et ut summatim dicamus, finiunt pariter, renovanturque labores. Non pastoris boni esse quiescere, sed circumquaque percurrere, innumerisque motibus ac laboribus seipsum pro ovibus exponere, docet S. Joannes Chrys. „An ignoras, inquit7), gregis huius dignitatem, an illius gratia Dominus tuus innumera non fecit ? An non postremo sanguinem suum fudit, tu vero requiem quaeris?“ Pastor igitur animarum, qui suae vocationis memor est, quive ’) Eccl. 14, 14- — *) ia suis senten' I. — *) de brevit. vitae. — ‘) epist- 50- — *) in Cap. I- Aggaei— •) in epiit. ad Galat. — ’) Homil. 29. in ep. ad Rota.

Next

/
Oldalképek
Tartalom