Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

40 eo tempore duas potissimum, easque in primis nobiles, quasi alte impressas et inscul­ptas prae se tulit proprietates, nimirum unitatem et perpetuitatem. — Idque declara­tum aperteque confirmatum ex Evangelio perspicimus divina Iesu Christi auctoritate ; qui Iudaeis et Apostolis testatus est, matrimonium ex ipsa institutione sui dumtaxat inter duos esse debere, scilicet virum inter et mulierem ; ex duobus unam veluti carnem fieri ; et nuptiale vinculum sic esse Dei voluntate intime vehementerque nexum, ut a quopiam inter homines dissolvi, aut distrahi nequeat. Adhaerebit (homo) uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque iai?i non sunt duoy sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separetx). Verum haec coniugii forma, tam excellens atque praestans, sensim corrumpi et interire apud ethnicos populos coepit ; et penes ipsum Hebraeorum genus quasi obnubilari atque obscurari visa. — Nam apud hos de uxoribus susceperat consuetudo communis, ut singulis viris habere plus una liceret ; post autem, cum ad duritiam cordis !) eorum indulgenter permisisset Moyses repudiorum potestatem, ad divortium factus est aditus. — In societate vero ethnicorum vix credibile videatur, quantam corruptelam et demutationem nuptiae contraxerint, quippe quae obiectae fluctibus essent errorum uniuscuiusque populi et cupiditatum turpissimarum. Cunctae plus minus gentes dediscere notionem germanamque originem matrimonii visae sunt; eamque ob caussam de coniugiis passim ferebantur leges, quae esse e republica vi­derentur, non quas natura postularet. Sollemnes ritus, arbitrio legumlatorum inventi, efficiebant ut honestum uxoris, aut turpe concubinae nomen mulieres nanciscerentur ; quin eo ventum erat, ut auctoritate principum reipublicae caveretur, quibus esset per­missum inire nuptias, et quibus non esset, multum legibus contra aequitatem conten­dentibus, multum pro iniuria. Praeterea polygamia, polyandria, divortium caussae fuerunt, quamobrem nuptiale vinculum magnopere relaxaretur. Summa quoque in mu­tuis coniugum iuribus et officiis perturbatio extitit, cum vir dominium uxoris acqui­reret, eamque suas sibi res habere, nulla saepe iusta caussa, iuberet; sibi vero ad effrenatam et indomitam libidinem praecipiti impune liceret excurrere per lupanaria et ancillas, quasi culpam dignitas faciat, non voluntas3). Exsuperante viri licentia, nihil erat uxore miserius, in tantam humilitatem deiecta, ut instrumentum pene haberetur ad explendam libidinem, vel gignendam sobolem comparatum. Nec pudor fuit, collo­candas in matrimonium emi vendi, in rerum corporearum similitudinem4), data inter­dum parenti maritoque facultate extremum supplicium de uxore sumendi. Talibus familiam ortam connubiis necesse erat aut in bonis reipublicae esse, aut in mancipio patrifamilias,5) cui leges hoc quoque posse dederant, non modo liberorum conficere et dirimere arbitratu suo nuptias, verum etiam in eosdem exercere vitae necisque immanem potestatem. Sed tot vitiis, tantisque ignominiis, quibus erant inquinata coniugia, suble­vatio tandem et medicina divinitus quaesita est; quandoquidem restitutor dignitatis humanae legumque mosaicaru n perfector Iesus Christus non exiguam, neque postre­mam de matrimonio curam adhibuit. Etenim nuptias in Cana Galilaeae Ipse praesen­tia sua nobilitavit, primoque ex prodigiis a se editis fecit memorabiles ); quibus ') Matth. XIX. 5-6. — 2) Matth. XIX, 8. — 3l Hieronym. Oper. tom. 1, col. 455. — *) Arnob. Adv. Gent. 4. — 5) Dionys. Halicar, lib. II. c. 26, 27. — 6) loan. II.

Next

/
Oldalképek
Tartalom