Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
41 caussis vel ex eo die in hominum coniugia novae cuiusdam sanctitudinis initia videntur esse profecta. Deinde matrimonium revocavit ad primaevae originis nobilitatem, cum Hebraeorum mores improbando, quod et multitudine uxorum et repudii facultate abuterentur; tum maxime praecipiendo, ne quis dissolvere auderet quod perpetuo coniunctionis vinculo Deus ipse constrinxisset. Quapropter cum difficultates diluisset ab institutis mosaicis in medium allatas, supremi legislatoris suscepta persona, haec de coniugibus sanxit: Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ; et qui dimissam duxerit, moechatur l). Verum quae auctoritate Dei de coniugiis decreta et constituta sunt, ea nun- cii divinarum legum Apostoli plenius et enucleatius memoriae litterisque prodiderunt. Iamvero Apostolis magistris accepta referenda sunt, quae sancti Patres nostri, Concilia et universalis Ecclesiae traditio semper docuerunt *), nimirum Christum Dominum ad Sacramenti dignitatem evexisse matrimonium ; simulque effecisse ut coniuges, caelesti gratia quam merita eius pepererunt septi ac muniti, sanctitatem in ipso coniugio adipiscerentur : atque in eo, ad exemplar mystici connubii sui cum Ecclesia mire conformato, et amorem qui est naturae consentaneus perfecisse,*) et viri ac mulieris individuam suapte natura societatem divinae caritatis vinculo validius coniunxisse. Viri, Paullus inquit ad Ephesios, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret. . . Viri debent diligere uxores suas ut corpora sua .... nemo enim unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam ; quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia}) — Similiter Apostolis auctoribus didicimus unitatem, perpetuam que firmitatem, quae ab ipsa requirebatur nuptiarum origine, sanctam esse et nullo tempore violabilem Christum iussisse. Iis qui matrimonio iuncti sunt, idem Paullus ait, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari}) Et rursus: Mulier alligata est legi, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, liberata est}) — Hisce igitur caussis matrimonium extitit sacramentum magnum?) honorabile in omnibus8), pium, castum, rerum altissimarum imagine et significatione verendum. Neque iis dumtaxat quae commemorata sunt, Christiana eius perfectio absolutioque continetur. Nam primo quidem nuptiali societati excelsius quiddam et nobilius propositum est, quam antea fuisset ; ea enim spectare iussa est non modo ad propagandum genus humanum, sed ad ingenerandam Ecclesiae sobolem, cives sanctorum et domesticos Dei}) ut nimirum populus ad veri Dei et Salvatoris nostri Christi cultum et religionem procrearetur atque educaretur}0) — Secundo loco sua utrique coniugum sunt officia definita, sua iura integre descripta. Eos scilicet ipsos necesse est sic esse animo semper affectos, ut amorem maximum, constantem fidem, sollers assiduumque praesidium alteri alterum debere intelligant. — Vir est familiae princeps, et caput mulieris ; quae tamen, quia caro est de carne illius et os de ossibus eius, subiiciatur pareatque ‘) Matth. XIX, 9. — *) Trid. sess. XXIV, in pr. — 8) Trid. sess. XXIV, cap. 1 de reform, matr. — *) Ad Ephes. V, 25 et seqq. — 5) I. Cor. VH, 10-11. — 6) Ibid. v. 39. T) Ad Eph. v. 32. — 8) Ad Hebr. XIII, 4. — 9) Ad Eph. II, 19. 10) Catech. Rom. cap. VTI.