Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVI.

148 Itaque cum tria sodalitia tam certa Pontificum maximorum gratia floruerint, cumque opus singula suum studio concordi urgere numquam desierint, uberes edidere salu­tis fructus, Congregationi Noßtrae de propaganda fide haud mediocre attulere subsidium et levamen ad sustinenda missionum onera, atque ita vigere visa sunt, ut laetam quoque spem facerent in posterum segetis amplioris. At vero tempestates plures ac vehementes, quae ad­versus Ecclesiam excitatae sunt in regionibus iamdudum evangelica luce illustratis, detri­mentum intulerunt iis etiam operibus, quae sunt ad barbaras gentes excolendas instituta. Etenim multae caussae extiterunt, quae sociorum numerum liberalitatemque minuerent. Et sane cum passim opiniones pravae spargantur in vulgus, per quas mundanae felicitatis ap­petitio acuitur, caelestium autem bonorum spes abiicitur, quid ab iis expectetur, qui animo ad excogitandas, corpore ad capiendas voluptates utuntur ? Huiusmodi homines precesne fundant, quibus exoratus Deus populos sedentes in tenebris ad divinum Evangelii lumen victrici gratia adducat? Istine sacerdotibus pro fide laborantibus ac dimicantibus suppetias erant? Restrictiores porro fieri ad munificentiam animos etiam piorum hominum temporis improbitate oportuit, partim quod abundante iniquitate refrixit multorum caritas, partim quod rerum privatarum angustiae, publicarum motus (iniecto etiam metu peioris aevi) plu- i’es in retinendo tenaces, parciores ad largiendum effecerunt. Multiplex contra gravisque necessitas Apostolicas missiones premit atque urget, cum sacrorum operariorum copia efficiatur quotidie minor; neque abreptis morte, senio confectis, labore attritis praesto sunt qui succedant pares numero et virtute. Religiosas enim familias, unde plures ad sacras missiones prodibant, infensis legibus dissociatas cernimus, clericos ab aris avulsos et onus militiae subire coactos, bona utriusque Cleri fere ubique publicata et proscripta. — Interim aditu ad alias plagas patefacto quae videbantur imper­viae, crescente locorum et gentium notitia, aliae atque aliae quaesitae sunt expeditiones militum Christi, novaeque stationes constitutae: ideoque plures desiderantur, qui se iis missionibus devoveant, et tempestiva conferant subsidia. — Difficultates omittimus et im­pedimenta a contradictionibus oborta. Saepe enim viri fallaces, satores errorum, simulant Apostolos Christi, humanisque praesidiis affatim instructi munus catholicorum sacerdotum praevertunt, vel deficientium loco subrepunt, vel posita ex adverso cathedra docentis obsi­stunt, satis se assequutos rati, si audientibus verbum Dei aliter ab aliis explicari ancipitem faciunt salutis viam. Utinam non aliquid artibus suis proficerent ! Illud certe deflendum, quod ii vel ipsi, qui tales magistros aut fastidiunt aut prorsus non noverunt, puramque ve­ritatis lucem inhiant, saepe hominem non habeant, a quo sana doctrina erudiantur et ad Ecclesiae sinum invitentur. Vere parvuli petunt panem, et non est qui frangat eis ; regiones albae sunt ad messem, et haec quidem multa, operarii autem pauci, pauciores forsan pro- pediem futuri. Quae cum ita sint, Venerabiles Fratres, Nostri muneris esse ducimus, piis studiis caritatique Christianorum admovere stimulos, ut qua precibus, qua largitionibus sacrarum missionum opus iuvare et fidei propagationi favere contendant. Cuius rei quanta sit prae­stantia, cum bona ostendunt quae illi proposita sunt, tum quae inde percipiuntur compen­dia et fructus. Recta enim tendit sanctum hoc opus ad gloriam divini nominis et Christi regnum amplificandum in terris; incredibiliter autem beneficum est iis, qui e vitiorum coeno et umbra mortis evocantur, et praeterquam quod salutis sempiternae compotes fiunt, ab agresti cultu ferisqne moribus ad omnem civilis vitae humanitatem traducuntur. Quin

Next

/
Oldalképek
Tartalom