Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVI.

149 etiam iis ipsis est valde utile ac fructuosum, quorum in eo aliquae sunt partes, cum spiri­tuales illis divitias comparet, praebeat materiam meriti, et Deum quasi beneficii debitorem adstringat. Vos igitur, Venerabiles Fratres, in partem sollicitudinis Nostrae vocatos etiam atque etiam hortamur, ut concordibus animis apostolicas missiones sedulo vehementerque adiuvare Nobiscum studeatis, fiducia in Deum erecti et nulla difficultate deterriti. Salus agi­tur animorum cuius rei caussa Redemptor Noster animam suam posuit, et Nos Episcopos et sacerdotes dedit in opus sanctorum, in consummationem corporis sui. Quare retenta licet ea statione gregisque custodia quam cuique Deus commisit, summa ope nitamur, ut sacris missionibus ea praesidia suppetant quae a primordiis Ecclesiae in usu fuisse commemora­vimus, scilicet Evangelii praeconium, et piorum hominum cum preces tum eleemosynae. Si quos ergo noveritis divinae gloriae studiosos et ad sacras expeditiones susci­piendas promptos et idoneos, his addite animos, ut explorata compertaque voluntate Dei, non acquiescant carni et sanguini, sed Spiritus Sancti vocibus obtemperare festinent. — A reliquis autem sacerdotibus, a religiosorum virorum utriusque sexus ordinibus, a cunctis denique fidelibus curae vestrae concreditis magnopere contendite, ut numquam intermissis precibus caeleste auxilium satoribus divini verbi concilient. Deprecatores autem adhibeant Deiparam Virginem, quae valet omnia errorum monstra interimere; purissimum eius Spon­sum, quem plures missiones iam sibi praestitem custodemque adsciverant, et nuper Aposto- lica Sedes universae Ecclesiae Patronum dedit; Apostolorum Principes agmenque totum, unde profecta primum Evangelii praedicatio omni terrarum orbe personuit; ceteros demum praeclaros sanctitate viros, qui in eodem ministerio absumpsere vires, vel vitam cum san­guine profuderunt. — Precationi supplici eleemosyna accedat, cuius quidem ea vis est, ut vel loco dissitos et alienis curis distentos apostolicorum virorum adiutores, eorumque cum in laborando tum in bene merendo socios efficiat. Tempus quidem est huiusmodi, ut plures premat rei familiaris inopia; nemo tamen idcirco animum despondeat: stipis enim, quae in hanc rem desideratur, collatio nulli ferme potest esse giavis, quamvis e multis in unum collatis satis grandia queant parari subsidia. Vobis autem, Venerabiles Fratres, commonen­tibus, unusquisque consideret, non iacturae sed lucro suam sibi liberalitatem futuram, quia feneratur Domino qui dat indigenti, eaque de caussa ars eleemosyna dicta est omnium ar­tium quaestuosissima. Revera si, ipso Iesu Christo auctore, non perdet mércéd em suam qui uni ex minimis eius poculum dederit aquae frigidae, amplissima profecto merces illum ma­nebit, qui insumpto in sacras missiones aere vel exiguo, precibusque adiectis, plura simul et varia caritatis opera exercet, et quod divinorum omnium divinissimum sancti Patres dixe­runt adiutor fit Dei in salutem proximorum. Certa fiducia nitimur, Venerabiles Fratres, eos omnes qui catholico gloriantur nomine, haec reputantes animo et hortationibus Vestris incensos, minime defuturos huic, quod Nobis tantopere cordi est, pietatis officio; neque passuros studia sua in amplificando Iesu Christi regno, eorum sedulitate et industria vinci, qui dominatum principis tenebrarum propagare nituntur. — Interea piis Christianarum gentium coeptis Deum propitium adpre- cantes, Apostolicam benedictionem, praecipuae benevolentiae Nostrae testem, Vobis, Vene­rabiles Fratres, Clero et populo vigilantiae Vestrae commisso peramanter in Domino im­pertimus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom