Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXVI.
147 gatione fidei nomen accepit. Haec primum illuc spectavit, ut quibusdam in America missionibus opem ferret: mox tamquam granum sinapis in arborem ingentem excrevit, cuius rami late frondescunt, adeoque ad missiones onmes, quae ubique terrarum sunt, actuosam beneficentiam porrigit. Praeclarum hoc institutum celeriter Ecclesiae Pastoribus probatum fuit et luculentis laudum testimoniis honestatum. Romani illud Pontifices Pius VII, Leo XII, Pius VIII, Decessores nostri et commendarunt vehementer et Indulgentiarum donis ditaverunt. Ac multo etiam studiosius fovit, et plane caritate paterna complexus est Gregorius XVI, qui in encyclicis litteris die XV mensis Augusti anno huius saeculi quadragesimo datis in hanc sententiam de eodem loquutus est: „Magnum sane opus et sanctissimum, quod modicis oblationibus et quotidianis precibus a quolibet sodalium ad Deum fusis sustinetur, augetur, invalescit, quodque Apostolicis operariis sustentandis, christianaeque caritatis operibus erga neophytos exercendis, nec non fidelibus ab impetu persecutionum liberandis inductum bonorum omnium admiratione atque amore dignissimum existimamus. Nec sine peculiari divinae providentiae consilio tantum commodi atque utilitatis Ecclesiae nuperrimis hisce temporibus obvenisse censendum est. Dum enim omnigena inferni hostis machinamenta dilectam Christi sponsam lacessunt, nihil illi opportunius contingere poterat, quam ut desiderio propagandae catholicae veritatis Christifideles inflammati iunctis studiis, collataque ope omnes Christo lucrifacere conarentur.“ Haec prolocutus, Episcopos hortabatur, sedulo agerent in sua quisque Dioecesi, ut tam salutare institutum nova quotidie incrementa caperet. — Neque a vestigiis Decessoris sui deflexit gloriosae recordationis Pius IX, qui nullam praetermisit occasionem iuvandae societatis meritissimae, eiusque prosperitatis in maius provehendae. Revera auctoritate eius ampliora pontificalis indulgentiae privilegia in socios collata sunt, excitata ad eius operis subsidium Christianorum pietas, et praestantissimi e sodalium numero, quorum singularia merita constitissent, variis honorum insignibus decorati; demum externa aliquot adiumenta, quae huic instituto accesserant ab eodem Pontifice ornata laude et amplificata sunt. * Eodem tempore aemulatio pietatis effecit, ut binae aliae societates coalescerent, quarum altera a sacra Jesu Christi infantia altera a Scholis Orientis nuncupata est. Priori propositum est tollere et ad christianos mores educere infantes miserrimos, quos desidia vel egestate compulsi parentes inhumaniter exponunt, praesertim in Sinensium regionibus, ubi plus est huius barbaria moris usitata. Illos itaque peramanter excipit sodalium caritas, pretioque interdum redemptos christianae regenerationis lavacro abluendos curat, ut scilicet vel in Ecclesiae spem, Deo iuvante, adolescant, vel saltem morte occupatis sempiternae felicitatis potiundae facultas praebeatur. — Sollicita est de adolescentibus alia quam commemoravimus societas, omnique industria contendit, ut ii sana doctrina imbuantur, studetque prohibere fallacis pericula scientiae, ad quam proni persaepe illi feruntur ob improvidam discendi cupiditatem. — Caeterum utraque sodalitas antiquiori illi, cui a fidei propagatione nomen est, adiutricem operam praebet, et stipe precibusque Christianarum gentium sustentata ad idem propositum amico foedere conspirat; omnes enim eo intendunt, ut evangelicae lucis diffusione quamplurimi ab Ecclesia extorres veniant ad agnitionem Dei, Eumque colant, et quem misit Jesum Christum. Meritis proinde laudibus, velut innuimus, haec duo instituta, datis Apostolicis litteris, ornavit Pius IX Decessor Noster, iisque sacras Indulgentias liberaliter est elargitus.