Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

130 negare potest, quod autem explicari nequit, si lege lata prohibitum fuisset erigere, et exstare ibidem religiosarum familiarum domos. Revocati in Galliam sunt seditiosi illi, quos ante decennium ob illatam urbi Parisiensi vastitatem, ob caedes, praedocinia, incendia, aliaque immania facinora non arbi­trium tunc gubernantium, sed judicatus tribunalium in exilium abegit. Expelluntur inde non auditi, eo minus convicti religiosi viri, quos integros vitae, scelerisque puros esse, nec hostes eorum inficiari audent. Cui hic non incidit in libertatem assertio Barabbae, qui ut S. Lucas narrat:1) „propter seditionem quamdam factam in civitate, et homicidium missus erat in carcerem“ et condemnatio Divini Salvatoris, quem tumultu populi perterritus judex morti tradiderat, dicens: „Innocens ego sum a sanguine justi huius, vos vide­ritis2).“ Rationem, ob quam religiosorum virorum instituta opprobriis, calumniis, perse­cutionibus pateant, jam doctissimus reddidit Cardinalis Bellarminus, scribendo :J) „Quae cum ita sint, intelligi profecto facile potest, ita causam Monachorum cum Ecclesiae causa esse conjunctam, ut nemo unquam Ecclesiae hostis fuerit, qui non bellum eodem tempore Monachis omnibus indixerit.“ Haec praemittere placuit Apostolicis in eodem objecto ad Eminentissimum Cardinalem et Archi Eppum Parisiensem dire­ctis litteris. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA AD HIPPOLYTVM S. R. E. PRESB YTERVM CARDINALEM GVIBERT ARCHIEPISCOPVM PARISIENSEM. DILECTO FILIO NOSTRO HIPPOLYTO S. R. E. PRESBYTERO CARD. GVIBERT ARCHIEPISCOPO PARISIENSI LEO PP. XIII. DILECTE FILI NOSTER SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Perlectae a Nobis libenter sunt litterae, quas ipse, Dilecte Fili Noster, ad Prin­cipem Reipublicae ad Praefectum consilii publicis negotii s administrandis, nuperrime vero ad Praepositum negotiis Galliae interioribus misisti super decretis die XXIX mense Martio factis adversus collegia sodalium religiosorum, in quibus non sint, ut fere loquuntur, iura collegiorum legitima. In iis quidem litteris non mediocris est commendatio constantiae tuae cum eximia caritate coniunctae: propterea quod libere aeque 'ac placate demonstras, ■) Luc. 23, 25. — ») Matth- 27, 24. sq- — *) de Controv. 1. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom