Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

131 ubicumque est Ecclesiae catholicae libertas constituta, ibi religiosos ordines sponte coale­scere : ipsos enim tamquam ex stirpe quadam existere et quasi nasci ex Ecclesia ; et perinde esse atque auxiliares copias, his temporibus maxime necessarias, quorum sollertiam et industriam cum in perfunctione munerum sacrorum, tum in hominibus Christiana caritate adlevandis peropportune atque utilissime Episcopi adhibeant. — Atque illud quoque sci­enter inter cetera ostendis, nullum esse rei publicae genus, cui religiosae sodalitates adver­sentur atque repugnent: non parum autem interessé tranquillitatis publicae, tot civibus innoxiis quiete placideque vivendi integram manere facultatem; non esse denique virorum populo bene consulentium, videri velle a religione, quae communis est omnium, discedere fidemque catholicam ab avis et maioribus hereditate acceptam hostiliter consectari. Ceterorum autem Episcoporum Galliae eadem de funestis illis decretis sententia fuit, idemque iudicium. Omnes enim magna cum laude fortitudinis ac moderationis patro­cinium ordinum religiosorum publice studioseque susceperunt, in eaque re fungi se officio intellexerunt iusto atque debito; sentiunt enim, id quod res est, impendentium malorum magnitudinem, nec solum Ecclesiae luctum futurum, sed etiam imminentem Galliae calami­tatem non levem, liberis civibus iniuriam, publicae tranquillitati discrimen. Et sane, eximios istos viros, in quorum capita vim placuit acuere legum, Ecclesia ipsa et genuit et materna solicitudine aluit ad decus omne virtutis atque humanitatis. Neque uno tantum nomine plurimum iis debet civilis hominum societas, cum et sanctitate morum ad recte faciendum incitare animos multitudinis consueverint, et doctrinae copia sacras profanasque disciplinas illustrare; demum omnium optimarum artium patrimonium man­suris ingenii sui fructibus locupletare. Et quibus temporibus maior extitit Clericorum pe­nuria, ex coenobiis prodivere sacrorum operariorum manipuli praestanti sapientia et sedu­litate, qui adiumento Episcopis essent in excolendis ad pietatem animis, in doctrina evan - gelica disseminanda, in instituenda ad litteras bonosque mores iuventute. Eorum autem qui ad barbaros populos Evangelii caussa mittuntur, maximum numerum semper contule­runt domus sodalium religiosorum iu Gallia consistentium; qui magnis pro catholica fide exantlatis laboribus una cum Evangelio christiano Gallorum nomen et gloriam ad dissitas gentes transtulerunt. — Nullum vero conditione humana prope est infortunii genus, quod non lenire, nullus casus, in quo nomen poni solet calamitatis, cui non sodales religiosi tempestivam admovere medicinam studuerint, in nosocomiis, in domibus infimae plebi reci- piundae, in urbium pace et otio, in trepidatione atque aestu tumultuum bellicorum; idque ea suavitate et misericordia, quae non potest nisi a divina caritate proficisci. Cuius caritatis cunctis provinciis, urbibus, oppidis in conspectu sunt nobilissima exempla egregii­que fructus. Tot tantorumque meritorum commendatio, concordi Episcoporum testimonio in­structa, satis virium ad intentatam prohibendam cladem habitura videbatur; praesertim cum Galliae cives ex omni ordine longe plurimi, praesenti sacrorum ordinum discrimine commoti, alius alio studiosius profiteri voluntatem suam, honestissimo certamine obsequii ac benevolentiae, contenderint; neque pauci magistratu abire, publicisque muneribus sese abdicare memorabili exemplo fortitudinis maluerint, quam aut cladis adiutores se praebere, aut illorum decretorum fautores videri, quibus legitimae usuque diuturno receptae civium libertati inferri grave vulnus intelligebant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom