Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIII.
129 XXIII. Sic dictam culturae pugnam in Gallia quoque erupisse, perhibet bellum religiosorum Ordinum institutis indictum, quod his geritur diebus per immissam in inermes homines armatam manum, cuius vi republicani triumphum reportaverunt de Benedictinis, Carmelitis, Capucinis, Trappistis, Redemptoristis, e. s. p. sed de illa etiam utriusque sexus fidelium Catholicorum multitudine, qui ad monasteria evacuanda confluentes querebantur ac lamentabantur exigi et brutaliter exturbari suis e domibus homines, quos ea unica gravat culpa, quod se suamque omnem vitam Deo, Ecclesiae, artibus ac litteris, saluti denique fidelium procurandae consecraverint, exigi et expelli illos nonlege, sed jure fortioris, taliterque proculcari in ipsis eam quam democratae republicani tam frequenter ore crepant, nec ullibi sic, quam sua in republica, sartam tectam ve esse praetendunt, personae, domicile et proprietatis libertatem. Stetit pro ratione arbitrium, quando in Gallia religiosorum Ordinum expulsionem decernere, et exequi placuit. Nulla enim ibi existit lex, quae regularibus erigere vel incolere erecta a se domicilia vetaret. Vel si existit istiusmodi lex eccur illam non produxerunt gubernantes ? ad quas enim provocarunt, non sunt leges, sed sunt antiquatae et obsoletae dispositiones e priori saeculo regum; quorum unum, eumque inno- centissimum illius temporis daemagogi republicani occiderunt, quosve omnes tamquam tyrannos proclamaverunt, omnibus illorum dispositionibus, legibus ac decretis abrogatis. Nisi quis asserere velit, post tantas in regno illo rerum convulsiones, politicas revolutiones et mutationes, post tot sancitas constitutiones, solas illas sortem tabulae rasae evasisse regum dispositiones, quae religiosos quosdam ordines e Gallia excludunt. Qua quidem ad has dispositiones in expellendis regularibus provocatione, sat superque comprobaverunt moderni republicani, formas regiminis politicas nihil ex se ipsis esse, et despotismum, ipsamque tyrannidem aeque cum democratia consociari posse. Si jus publicum in Gallia vitam in communi regularem, qualem ex instituto Ecclesiae monachi agunt, prohibuisset, idem ius debuisset profecto judicibus tribunalium potestatem tribuere, obligationemque imponere intendendi et advigilandi, ne prohibitio violaretur, atque ut violatores punirentur. Sed tribunalia nib'1 de tali sibi tributa potestate, nihil de hac sibi imposita obligatione norunt, alioquin e sexdecim tribunalibus, ad quae sua in libertate, suisque in juribus laesi viri religiosi pro ferenda medela recurrerunt, quindecim ad agnoscendam hanc causam, feren- dumque in ea iudicium non se competentes, ut factum est, declaravissent, quamvis reipu- blicae procuratores, et districtuum praefecti nihil non egerint, ut querulosi monachi suo cum recursu a tribunalibus repulsam paterentur. Quis porro nescit in Gallia monasteria extitisse tam sub imperio primo, quam sub republica secunda et imperio tertio. Factum nemo Nr. 5156. Summi Pontificis Epistola ad Card. Archi-Eppum Parisiensem de expulsione et suppressione ordinum religiosorum in Gallia.