Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVI.

96 navissent. Quapropter in litteris Nostris ad dilectissimum filium Nostrum Leopoldum II. regem Belgarum aperte declaravimus, legem die I. Iulio mense factam magnopere catholi­cae doctrinae praeceptis repugnare; eamdemque perniciosam saluti adolescentium, neque pa­rum ipsi civitati calamitosam futuram. Igitur qua talem improbavimus damnavimusque non semel, sicut nunc in conspectu omnium Vestrum, iisdem de caussis, iterum improba­mus atque damnamus. Quam rem more agimus institutisque Apostolicae Sedis, quae semper iudicii atque auctoritatis suae pondere scholas perculit cuiuslibet religionis expertes, quas medias seu neutras appellant, quaeque suapte natura illuc tandem evadunt, ut Deum prorsus non agnoscant: neque usquam passa est, eiusmodi scholas a iuventute catholica celebrari, nisi certis casibus, cum eam tempus et necessitas cogeret, cautoque prius ne praesens esset pravae contagionis periculum. — Nihilominus Christiana caritate animati, et quod nolebamus ullam dari caussam quamobrem acerbius bellum fieret, valde auctores fuimus Venerabilibus Fratribus Nostris Episcopis, in medio certamine consistentibus, ut, quod ad decreta exequenda, moderationem et sua­vitatem in re praesenti ne relinquerent, et in poenis exigendis agerent lenius; quoniam rei christianae studium, tam iusta caussa incensum, paterna illa benevolentia temperari oporteret, quae devios quosque benigne complectitur. Multum ad ea quae volebamus cohortationes Nostrae profecerant, multoque magis futurum videbatur, ut in reliquum tempus proficerent; non satis tamen ex sen­tentia curatorum rerum belgicarum, qui Episcopos ipsos muneri suo firmissime inten­tos nihilominus coargui a Nobis, et in quo essent probabiles, in eo reprehendi voluis­sent. Quod cum Nos libere constanterque negavissemus facturos, idcirco officiose amiceque Nobiscum agi desitum est, et insigni, vixque alias audito illiberalitatis exem­plo, legatus Noster excedere finibus iussus est. — Plura deinde per ambages et ca­lumnias caussati, indigne factum tegere falsis nominibus corati sunt, omnemque caus­sam et culpam in Apostolicam Sedem transferre. Crescente autem audacia, nec a conviciis nec a contumeliis temperatum est: imo ne in Urbe quidem Roma hostilis animi defuit insolens ostentatio. Qua propter muneris Nostri apostolid memores, casum gravem et repentinum in conspectu omnium Vestrum, Venerabiles Fratres, deplorantes, Nobiscum et cum sancta Petri Sede inique actum esse testamur et conquerimur. Cumque ius potestatemque habeat Pontifex maximus Nuntios aut Legatos ad exteras gentes, nominatim catholici nominis, earum- que principes mittendi, de violato huiusmodi iure cum iis quos penes est culpa, expostu­lamus: eoque magis, quod eius iuris multo augustius est in Romano Pontifice principium, cum ab amplissima auctoritate Primatus, quem ille divinitus obtinet in universam Ecclesiam, proficiscatur; quemadmodum et Pius VI. gloriosae recordationis Pontifex declaravit his verbis: „Ius est Romano Pontifici habendi aliquos, in dissitis praesertim locis, qui sui ab­sentis personam repraesentent, qui iurisdictionem suam atque auctoritatem stabili delega­tione collatam exerceant, qui denique suas vices obeant; idque ex intima vi ac natura primatus, ex iuribus dotibusque cum primatu coniunctis, ex constanti Ecclesiae disciplina a primis usque saeculis deducta . .“*) ‘) Kesp. super Nuntiaturis Apóst, cap. 8. sect. 2. n. 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom