Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVI.
97 Querimur super hoc etiam, quod dimittendi Nostri per Belgium Legati caussa iniuriosa et de industria quaesita allata sit; cum contra dimissum idcirco esse constet, quod Nos deserere officium recusavimus, factaque significatione Nostrae cum Venerabilibus Fratribus Episcopis belgicis consentientis voluntatis, discedere ab iis nulla ratione voluimus. — Demum cohibere querelas non possumus propter multa et varia, quae de Nobis et hac Sede Apostolica sunt contumeliose atque atrociter dicta. Equidem quod privatim ad Nos, prompti ad perferendas patienter iniurias sumus, ignoscendumque obtrectatoribus atque inimicis, gaudentes Apostolorum exemplo, quod digni habiti sumus pro nomine lesu contumeliam pati. ‘) Nihilominus tamen Deum hominesque testamur, numquam esse passuros, ut quicquam de Apostolicae Sedis existimatione et dignitate impune minuatur ; quam Nobis certum est, omni vi et omnium rerum vitaeque ipsius, si res postularet, iactura defendere, ut tantae huius dignitatis amplitudo servetur, Nostrisque Successoribus integra atque inviolata tradatur. Has autem voces, quas iustus animi dolor et conscientia officii in hoc amplissimo consessu Vestro, Venerabiles Fratres, Nobis expresserunt, late per orbem terrarum propagari volumus, ut viri principes universaeque gentes, querelarum Nostrarum aequitate perspecta, intelligant quibus profecta initiis, quem habuerit exitum res de qua loquimur; simul fraudes caveant quibus homines non probi in aures animosque influunt multitudinis; alacri- terque studeant in fide Romani Pontificis, nihil mutata aut labefactata voluntate, permanere. Quod ad catholicam Belgarum gentem attinet, in summa est eorum laude ponendum, quod magna affecti sollicitudine ob Nostri discessum Legati, quem tot annos perhonorifice exceptum modis omnibus observarant, iu hoc tempore propensioris voluntatis huic Apostolicae Sedi documenta deproperent: volunt enim, qua ratione possunt, curam et molestiam compensare iniuriarum, quas in persona humilitatis Nostrae lesu Christi Vicarius accepit. — Atque hio pergratum Nobis est recordari grave quoddam laudum praeconium quod a Gregorio XVI. Pontifice maximo, Nobis praesentibus atque audientibus, Belgis tributum est. Is enim cum Nos pontificiae apud eos legationi benigne destinaret, de gente illa in universum plura effatus est verbis amplissimis, appellavitque genus hominum fortissimum, pientissimum, quorum fides et amor erga Apostolicam Sedem et erga Principes suos multis rebus ac perdiu constitisset. — Revera has ipsorum virtutes cum superiorum aetatum monumenta testantur, tum Nos usu et consuetudine Ipsi cognovimus, quamdiu fila legatione functi sumus ; iliorumque hominum et temporum et rerum iucundissirna haerens in animo recordatio, peculiarem Nostram in eos fovit atque aluit benevolentiam. Igitur de Belgis confidimus futurum, ut ab Ecclesiae amore et obsequio numquam discedant, constant esque in fidei catholicae professione, et de Christiana iuventutis institutione anxii atque solliciti, sese patribus et maioribus dignos in omne tempus impertiant. Haec de rebus belgicis habuimus, quae Vobiscum, Venerabiles Fratres, communicaremus ut illatam Apostolicae Sedi iniuriam propulsaremus, violatamque dignitatem tueremur. — Attamen per Vos ipsi videtis, praesentes Ecclesiae labores non esse Belgarum finibus circumscriptos. Longius serpit bellum, et latius manant rei catholicae detrimenta : ‘) Act. V. 41.