Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

5 Auspicem interea coelestium munerum et pignus dilectionis Nostrae, Apostolicam Benedictionem, tibi Yen. Frater, nec non caeteris Germaniae Episcopis et fidelibus, vigi­lantiae vestrae concreditis, ex intimo cordis affectu in Domino impertimur. Datum Romae apud S. Petrum, die 24. Decembris, 1878. Pontificatus Nostri Anno primo. LEO PP. XIII.“ Strigonii, die 6-a Januarii, 1879. V igore nempe Decreti a S. Congregatione Indulgentiis, sacrisque Reliquiis praeposita, jussu SSmi D. Nostri editi, cuius tenor est sequens : „Cum Sanctorum Martyrum et aliorum cum Christo viventium Sancta Cor­pora, quae viva membra fuerunt Christi et templum Spiritus Sancti, a fidelibus veneranda sint; multa enim beneficia per ea a Deo hominibus praestantur;1) ut eorum venera­tioni consulatur, utque omnis turpis quaestus eliminetur, non semel leges ecclesiasticae, sed et civiles latae fuerunt. Siquidem cap. 3. Cod. de Sacrosanctis Ecclesiis statutum fuit: Nemo Martyres distrahat, nemo mercetur. Iam vero abhinc nonnullis annis, suffragantibus rerum ac temporum adiunctis, abusus irrepsit, ut homines catholicae fidei osores et turpis lucri avidi, Sacras Reliquias undequaque exquisitas et arreptas et authenticitate pollentes, Romae potissimum, magno fidelium et maxime advenarum scandalo, vendere non erubescant. Id cum Sanctissimo Domino Nostro Leoni PP. XIII. innotuerit, Eadem San­ctitas Sua volens huic malo occurrere, et simul Sacrarum Reliquiarum, quantum fieri potest, recuperationi studere, sacrorum canonum statutis inhaerens districte praecepit, ne Christifideles sub quolibet praetextu, etiam redimendi, Sacras Reliquias et Sanctorum exuvias, licet capsula reconditas et sigillo munitas, tam in Urbe, quam extra emere aut mercari praesumant. Insuper mandavit, ut quicumque Sacras Reliquias, quae venales prostent, invenerit, Locorum Ordinarios commoneat, quorum intererit opportune providere. Hoc propterea Decretum Idem Sanctissimus Dominus Noster fieri et publi­cari mandavit. Datum Romae ex Secretaria Sacrae Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae die 21 Decembris, 1878. AI. Card. Oreglia a S. Stephano Praefectus. A. Panici Secretarius.“ Strigonii, die 7-a Januarii, 1879. NEAPOLITANA. Compendium facti. Die 20 Maii anno 1876 ab Emo ac Rmo Cardinali Archi- Episcopo Neapolitano sequens epistola missa est ad S. Rituum Congregationem. Emi ac Rmi Domini Obmi. „Aequum ac Religioni congruum existimans votis ac precibus a Yen. Sodalitate septuaginta duorum Presbyterorum s. Michaelis Archangeli, nec non a quamplurimis huius Nr. 461. Cum SS. Re­liquiis omnis mercatus pro­hibitus. Nr. 462. Confirmatio cultus ab im­memorabili tempore praestiti Servo Dei No- striano, Epi­scopo Sancto nuncupato. >) Concil. Trident. Sess. 25. De venerat, et Reliq. Sanctor.

Next

/
Oldalképek
Tartalom