Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
6 Cleri Presbyteris mihi porrectis annuere, inquisitionem ordinariam decrevi super Casu excepto a Decretis S. M. Urbani Papae VIII. super cultu ab immemorabili praestito Servo Dei Nostriano, Episcopo Neapolitano Sancto nuncupato. Cum vero pastoralibus curis distentus id exeqm non valerem, hoc munus Illmo ac Rmo Domino Philippo Grallo, Archi- episcopo Patracensi in partibus infidelium et Rmis Dominis D. Iacobo Savarone S. Th. M. et D. Ianuario de Rosa U. J. D. rite demandavi. Ipsi munus hoc libenti et obsequenti animo susceperunt, et iureiurando coram me praestito ad munus ipsum rite explendum, et ad silentii legem servandam sese obligarunt. Ut autem omnia iuxta S. R. C. Constitutiones et Ven. Innocentii Pap. XI. Decreta peragerentur, ipsi sedulo incubuerunt. Id unum mihi, qui gregem meum probe novi, superest addendum, quod nempe testes a Postulatore inducti, aliique testes et contestes ex oificio vocati omnes indubiae üdéi sint; quippe homines probi habentur ab omnibus. Interim etc.“ Iudice» ab Emo Archiepiscopo delegati Processum Ordinarium confecerunt; om- nisque ab iis diligentia adhibita fuit, ut executioni mandarentur ea omnia, quae ex praestitutis hac desuper re normis praescripta sunt; et consideratis omnibus de iure et facto considerandis, huiusmodi protulerunt sententiam: „Per hanc nostram definitivam sententiam, quam de luris peritorum consilio in his subscriptis ferimus in Causa Beatificationis, de qua agitur, dicimus, pronunciamus, ac. definitive sententiamus, constare de Casu excepto a Decretis S. M. Urbani VIII, seu de Cultu ab immemorabili praestito in Neap. Ecclesia absque interruptione et adhuc praestari Servo Dei Nostriano, Episcopo Neapolitano, qui quinto Ecclesiae secido floruit. Et ita dicimus et pronunciamus ac definitive sententiamus.“ Quaestio haec de cultus confirmatione apud Curiam Neapolitanam a iudicibus delegatis primum resoluta, delata fuit, uti moris est, in secunda iudicii Sede ad S. Rituum Congregationem sub hac dubitandi formula : „An sententia iudicum, ab Emo Neapolitano Archiepiscopo delegatorum, sit confirmanda in casu et ad effectum, de quo agitur.“ Circa huiusmodi dubium instituta est disceptatio inter Defensorem sententiae Neapolitanae et Promotorem fidei, sustinentem ex officio adversarii partes. S. Rituum Congregatio, omnibus in utramque partem prolatis mature perpensis, Iudicum ab Emo Archiepiscopo Neapolitano delegatorum sententiam sua auctoritate confirmavit per sequens Decretum. In Ordinario Coetu Sacrorum Rituum Congregationis subsignata die ad Vaticanum coadunato, ab Emo et Rmo Dno Cardinali Dominico Bartolini, huius Causae Ponente, proposito Dubio: „An sententia Iudicum ab Emo Neapolitano Archiepiscopo delegatorum super Cultu ab immemorabili tempore praefato Servo Dei exhibito, seu super casu excepto in Decretis sa: me: Urbani Papae VIII. sit confirmanda in casu et ad effectum, de quo agitur? „Emi ac Rmi Patres, Sacris tuendis Ritibus praepositi, omnibus maturo examine perpensis, auditoque voce et scripto-R. P. D. Laurentio Salvati, Sanctae Eidei Promotore, rescribendum censuerunt: „Affirmative, seu sententiam esse confirmandam.“ Die 13 Aprilis, 1878. Quibus per infrascriptum Secretarium Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII fideliter relatis, Sanctitas Sua Rescriptum Sacrae Congregationis ratum habuit et confirmavit. Die 2 Maii eiusdem Anni. L. f S. Fr. Th. M. Card. Martinelli, Placidus Ralli, S. R. C. Secretarius. S. R. C. Praefectus. Strigonii, die 7-a Januarii, 1879.