Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

4 tunc optime rem publicam florere, cum Ecclesia plena fruitur agendi libertate; quoties vero vinculis constringitur, ea principia et doctrinas invalescere, quibus omnis humana con­sortio labefactata dissolvitur. Cum itaque id Nobis fuerit iam pridem persuasum, pronumerat, ut ab ipsis Nostri Pontificatus exordiis, Principes et populos ad pacem et amicitiam cum Ecclesia colendam revocare adniteremur. Ac tibi quidem compertum est, Ven. Frater, Nos mature animum intendisse, ut nobilis quoque Germanorum Natio, dissidiis compositis, bona et fructus dura­turae pacis, salvis Ecclesiae iuribus, consequeretur; compertum etiam tibi esse putamus ad Nos quod attinet, nihil fuisse praetermissum, ut finem tam praeclarum ac Nostra dignum sollicitudine attingeremus. Utrum autem quod agressi sumus et perficere contendimus, pro­sperum tandem exitum sit habiturum, Ille novit, a quo est omne bonum, Quique Nobis tam ardens indidit pacis studium ac desiderium. At quocunque demum res vertant, divinae voluntatis placitis acquiescentes, eo­dem tamen incensi studio, in arduo Nobis commisso munere obeundo perseverabimus, dum vita manebit. Neque enim rem tantam posthabere aut negligere fas est: quandoquidem propter pravas doctrinas et audacia perfidorum hominum consilia, fraenum omne legis detrectan­tium, religioso, politico, sociali denique ordini tam grave cernimus imminere exitium, ut Apostoliéi Ministerii officio deesse putaremus, nisi humanae societati, in supremum iam dis­crimen adductae, efficacissima Ecclesiae remedia peraremus. Itaque ab hoc proposito com­munis salutis curandae, adeoque etiam gentis tuae, Ven. Frater, nulla Nos deflectent ob­stacula, undequaque interposita. Nunquam enim poterit cor Nostrum quiescere, donec ingenti cum animarum iactura Pastores Ecclesiae damnatos vel exules conspiciemus, sacerdotale ministerium nexibus omne genus implicitum, religiosas Sodalitates, piasque Congregationes disiectas, et iuventutis institutionem, ne clericis quidem exceptis, ab Episcopali auctoritate et vigilantia subductam. Verum quo plenius ac celerius hoc salutis opus a Nobis susceptum perfici valeat, Te, Ven. Frater, et caeteros istarum regionum illustres Episcopos appella­mus, ut Nobiscum studiis viribusque coniunctis ad opus illud efficiendum connitamini, sa­tagentes, ut fideles, curationi Vestrae commissi, sese magis magisque dociles exhibeant Ecclesiae documentis, divinae legis perscripta accuratius in dies exequantur ita, ut commu­nicatio fidei eorum evidentior fiat in agnitione omnis operis boni, quod estin illis in Christo Jesu (ad Philem. 6.). Exinde profecto eveniet, ut per modestiam suam et obedientiam legi­bus praestitam (quae tamen fidei et officio catholici viri haud repugnant) sese dignos esse demonstrent, qui bona pacis recipiant, diuque laetis illius fructibus utantur. Caeterum optime intelligis, Ven. Frater, conatus Nostros in re tam gravi prorsus in irritum cessuros, nisi nobis adfuerit auspex et adiutor Deus; nam nisi Ipse aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui aedificant eam. (Ps. CXXVI.) Quare coram Ipso fervida vota et preces fundamus oportet, Eumque enixe obse­cremus, ut coelesti lumine Vicarium suum in terris atque Episcopos collustret: et cum in manu Eius corda regum sint, Ipse ad mitiora consilia inclytum et potentem Germano­rum Imperatorem et praestantes, qui ei adsident, viros inclinet. Denique quoniam multorum in idem consentientium precatio bonitati divinae quodammodo vim infert, optamus Germaniae Episcopos hortatu concordi greges excitare, quibus praesunt, ut consociatis precibus divinam opem praesentem Nobis ac propitiam im­plorent.

Next

/
Oldalképek
Tartalom