Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
45 VII. Allocutionem Summi Pontificis, habitam in Consistorio, 28 Februarii h. a. celebrato, vel ideo Vobiscum communicandam censui, quod e tenoribus illius ubertim pateat, quanta sollicitudine, quove paterni cordis affectu Orientales, imprimis gratiam et communionem cum Sede Apostolica habentes Ecclesias Beatissimus Pater complectatur, qui gloriosis Praedecessorum suorum vestigiis in hoc quoque insistit. Occasionem allocutioni dedit confirmatio novi Patriarchae Babylonensis Chaldaeorum, successoris Jo- sephi Audu, qui variis jactatus vicissitudinibus, postquam 29. Januarii 1877. semet S. Sedi Apostolicae humiliter subjecisset, supremum diem in pace et communione Catholica obiit. Hic Patriarcha dies 21-am et binas sequentes mensis Septembris a. 1870. apud me Strigonii transegit. „SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCUTIO Nr. 1670. Allocutio Summi Pontificis, confirmationem no - vi Patriarchae Babylonensis concernens. HABITA DIE XXVIII. FEBRUARII MDCCCLXXIX. AD S. R. E. CARDINALES IN AEDIBUS VATICANIS. VENERABILES FRATRES! Amplissimi Ordinis vestri praesentia libenter hodie perfruimur, ut Vobiscum ex Praedecessorum Nostrorum instituto de confirmatione Patriarchae Babylonensis Chaldaeorum agamus, cuius electione, viduae Sedis regimini consulendum, Episcopi Chaldaici ritus pro sua parte curaverunt. Ea enim, quae ad Orientales Ecclesias pertinent, Venerabiles Fratres, pro supremo eo ministerio, quo ex divina institutione perfungimur, peculiari Nostra sollicitudine ac studio digna omnino putamus, quemadmodum et a Praedecessoribus Nostris omni aetate factum esse comperimus. Quorum quidem tantum fuit in Orientales Ecclesias studium, tantusque amor, ut ad Damasum scribens Basilius in ea verba eruperit: ATos semper tempore praeterito recreavit caritatis vestrae vis admirabilis. Noverant enim Ipsi pristinam illarum regionum nobilitatem, in quibus sol iustitiae humano generi