Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

46 affulsit, nec non earum Ecclesiarum veterem gloriam, quae praeclara coelestis sapien­tiae et admirabilis sanctitatis lumina protulerunt. Quapropter et Nos ab ipso Nostri Pontificatus exordio cum Orientis Ecclesias gravissimis procellis divexari conspexerimus, singularum necessitatibus opem afferre contendimus; et opportunam nacti occasionem, qua per Legatos praecipuorum Europae Principum de publicis Orientis rebus compo­nendis consultaretur, non omisimus omnibus officiis agere, ut ius catholicae Religionis in iis regionibus libere exercendae publice agnosceretur et sanciretur. Quod cum feli­citer obvenerit, propositum Nobis fixumque in animo est, indesinenter omnem operam dare, ut eidem iuri sua vis plene constet in omnibus, atque ita libertate et dignitate Catholicae professionis adserta, stent firmis defixa radicibus elementa illa, quibus in pri­mis publicorum disciplina morum, publicae auctoritatis honor, hominum inter se cari­tas et benignitas, societatis ordo et omnis humanus cultus aluntur et florent. Confidimus autem, Venerabiles Fratres, eos, qui Othomanici Imperii res mo­derantur, facile intellecturos suarum rationum esse, ut quod jus et aequitas postulat, catholicis suae ditioni subditis plene et cumulate tribuant; praesertim cum recentia ac splendida omnino experimenta ceperint fidelitatis eorum, ac optimae in rempublicam vo­luntatis, quam adversantium calumniae in suspicionem et invidiam vocare per summam iniuriam conabantur. Ita profecto continget, ut catholicae communionis gentes ex Apostolicae Sedis ministerio et curis fruetus percipiant saluberrimos : catholicae autem unitatis exsortes, videntes quid intersit inter felicitatem temporum, qua olim utebantur, et miseram, in quam modo prolapsi sunt conditionem, prudenter consilium capiant portum salutemque petendi in institutis maiorum, qui in Catholicae Ecclesiae communione, in obsequio huius Apostolicae Sedis suam dignitatem tuebantur, et cum gloria florebant. Nunc autem, Venerabiles Fratres, explentes ea, quae ab Apostolico Nostro Ministerio ad solandum Chaldaicae Ecclesiae luctum postulantur, Vobis commemoramus, Ecclesiam illam suo Patriarcha elapso anno fuisse viduatam ob interitum Venerabilis Fratris Iosephi Audu, qui a sanctae memoriae Decessore Nostro Pio IX. in Consistorio habito die 11 Septembris anno 1848 in ea dignitate confirmatus, et ad eam canonice fuerat institutus. Hic Antistes, quem eximius pietatis et religionis sensus ornabat, ali- quandiu tamen extremis vitae suae annis malorum consiliorum aestu abreptus, fidelis obsequii erga hanc Apostolicam Sedem immemor fuit; sed Apostolica auctoritate moni­tus ita ad officium rediit, ut debitam obedientiam Romano Pontifici praestans, eius cAusa magnas a dissidentibus suae nationis molestias Christiana constantia pertulerit, et appropinquante vitae exitu supremam vocem, testem doloris, quo veniam erroris sui deprecabatur, testem devotae suae voluntatis, devinctique animi huic Petri Cathedrae et Christi Vicario, cum magna suorum omnium aedificatione reliquerit. Eo extincto Chal­daici ritus Antistites in Synodalem Conventum, in Coenobio a B. Maria Virgine nuncu­pato, apud Alkosh canonice coiere, et consuetis caeremoniis servatis, Venerabilem Fra­trem Petrum Eliam Abolionan, Episcopum Gezirensem, die 26 Iulii anno proxime elapso Patriarcham Babylonensem Chaldaeorum suis suffragiis elegerunt, seu postularunt. De hac electione litteras accepimus, quas tum suffragatores Episcopi, tum Patriarcha electus cum professione obsequii sui erga hanc Apostolicam Romanam Ecclesiam ad Nos de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom