Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
15 manducavit, et legale pascha celebravit. Sacrificium autem Missae cruentum illud in cruce peractum repraesentare, dogma est fidei; sed vero illud cruentum non festinanter peractum, verum ad aliquot horas productum luisse, quis ignorat ? — Provocant porro ad S. Thomam Cantuariensem, de quo proditum, luisse illum in Sacro peragendo valde expeditum. Sed gloriosi huius Pontificis, qui pro Ecclesia gladiis impiorum occubuit1), exemplo nunquam semet excusabunt festinanter ac indevote celebrantes Sacerdotes. „Comedebat enim, ut in vita Sancti scribit PetrusRogerius, postea Gregorius XI. Summus Pontifex2), festinanter propter emissiones per angelos malos, perniciosum scilicet vanarum cogitationum superventum iu sacramentali Dominici Corporis perceptione; non tardus, non morosus, non nova, praeter quam, quae in Canone constituta sunt, adjungens: Verum ea praesertim hora profundissimas tamquam ex intimis pietatis visceribus la- crymas profundebat.“ Utinam igitur etiam illi, qui ad Martyris huius celebrandi morem provocant, tanta devotione, tanta cordis contritione^ tantoque dolore sancta peragerent mysteria. Exemplum profecto S. Thomae non ipsis patrocinatur. Considerent ad cautelam potius exemplum Rogerii Sarisberiensis Episcopi, qui, uti refert Guilielmus Neubri- gensiss): „misere vitam finivit, cum Sacrum nimis festinanter et sine debita pietate celebraret, ut hoc modo sibi gratiam Henrici I. Angliáé Regis conciliaret.“ Serio porro recogitent, non semel improvisa morte aliquos Sacerdotes oppressos fuisse, quod probissimi homines divino sane judicio contigisse putaverunt ob indignam festinationem, qua Missae Sacrificium persolvebant, quemadmodum Pius Settela, Dertonensis Episcopus testatur in suo opere4), ad quod reflectit Benedictus XIV.5). Actum etiam agunt, qui ad excusandam excusationem in peccato querimonias in medium proferunt quorumdam saecularium super prolixitate Missarum, id quod modo laudatus Summus Pontifex5) impium effugium jure nominat. Sane si Sacerdotes, sine exceptione omnes, Missae Sacrificium, prout fieri debet, pie, devote, spatioque temporis definito celebravissent ac celebrarent, saeculares festinanter peractas Missas non noscerent, et ideo etiam non expeterent; ignoti enim nulla cupido. Sed quia viderunt, quod aliqui sine spiritu, oscitanter, praepropere ac cito Sacrum persolvant, pravo horum exemplo ducti, ipsi quoque sine debita tantis Mysteriis veneratione assistunt, et qui ad omnia tempus habent, immo saepe nesciunt, quomodo illud terant, in Ecclesia taedio afficiuntur, queruntur- que, si Missae Sacrificium, quo nihil divinius excogitari potest, citissime non expediatur. Nihili igitur ducendae sunt injustae illae aliquorum querimoniae et fastidium, ob quod S. Augustinus jam, ut notat Baronius5), eos vehementer increpabat, qui querebantur de prolixitate Missarum. Plurimi profecto numerantur, qui pietate insignes graviter animo commoventur, gemunt, ex imo cordis suspirant, videntes pretiosissimum hoc Ecclesiae a divino eius Sponso creditum depositum tam indevote, irreverenter et tanta celeritate peragi, perinde ac si, ut loquitur Gobat7) esset a tergo, qui scutica urgeret. Quare etiam omnes pii et cordati fideles nihil ardentius optant, quam ut sancta sancte tractentur, nec, si fieri potest, aliorum Sacerdotum Missam audiunt, quam eorum, qui se fideles Ecclesiae Ministros eo etiam exhibent, qui in sacra actione omnia et singula, prout praescripta sunt, decenti gravitate et exacta religiositate peragunt. Imo vel ipsi increduli veneratione prosequuntur ') Orat' Eccl. in fe8t0 ejus __*) V. Christian. Lup. t. 10. — *) 1. 1. e. 6. — *) Mysteria et sensus mystici Sacrifi cii. *) 1. cit- *) 1. cit. — ’) ad an. 418. — *) theol. exper. tract. 3. —