Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

16 Sacerdotem ea, qua par est gravitate ac pietate, sacris operantem. De S. Basilio legimus1), quod tanta disciplina peregerit divina olficia, ut ipsorum conspectu stupefactus et territus Imperator Valens, omnium Catholicorum Episcoporum crudelissimus ob Arii haeresim persecutor, hunc fere solum non vexaverit, sed summe fuerit veneratus. Quantum Ecclesia cordi habeat, ut Missae Sacrificium ad strictam Rubrica­rum exigentiam perficiatur, liquet etiam ex his verbis Episcopi, Sacerdotes ordinantis: quia res, quam tractaturi estis, satis periculosa est, filii dilectissimi, moneo vos, ut dili- ligenter totius Missae ordinem, atque hostiae consecrationem ac fractionem et communionem ab aliis jam doctis Sacerdotibus discatis, priusquam ad celebrandam Missam accedatis. Olim in Ecclesia viguit mos, ut recens ordinati Presbyteri in ali­quem religiosum locum se conferrent discendi gratia sacras Liturgiáé caeremonias, et accepti Sacerdotii functiones. Patet hoc ex exemplo S. Norberti, de quo ejus vitae auctor refert sic: postquam vero Diaconus et Presbyter initiatus est, pedem continuo retraxit, conferens se ad celebre, praeclaraeque famae monasterium Singenbergeuse Ordinis S. Benedicti, ut inter religiosos ac devotos in omni sanctitate monachos partim accepti Sacerdotii functiones accuratissime addisceret, partim animum suum recolligens certis religiose vivendi imbueret documentis; completisque ibi quadra­ginta circiter diebus patrium solum repetens, ad Sanctensem Ecclesiam, ubi in eum usque diem Canonicus perseverabat, se contulit. Dubitari nequit, quin vel ipsis Apo­stolis viventibus Liturgiáé, variis constantis precibus ac ritibus in conficiendo altaris Sacrificio, usus obtinuerit. Sancto Luca teste 2) perseverabant Apostoli in fractione panis et orationibus. S. Paulus vero :i) vult fieri obsecrationes, orationes, interpellationes et gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro Regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt. Et quando ista peragebantur ? In altaris Sacrifici o, uti memo­riae prodidit S. Justinus Martyr4): „Eo enim tempore congregabantur fideles ad com­munes preces et supplicationes cum pro se ipsis, tum pro illuminato, et aliis ubique gentium omnibus integro animo peragendas.“ Hoc ipsum discimus a Tertulliano5): „Ita­que, ait, sacrificamus pro salute Imperatoris, sed Deo nostro et ipsius.“ Quem morem ab Ecclesia observatum describebat circa a. 347. S. Cyrillus Hieros.°) inquiens: „Super illam propitiationis hostiam obsecramus Deum pro communi Ecclesiarum pace, pro recta mundi compositione, pro Regibus, pro exercitibus, et sociis.“ Propterea S. Augustinus, quid in Ecclesia Dei a vetustissimis temporibus observaretur, considerans, superius pro­ducta Apostoli verba ita interpretatur7): „Eligo in his verbis hoc intelligere, quod omnis vel pene omnis frequentat Ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas facimus in cele­bratione Sacramentorum, (intelligit Missae Sacrificium) antequam illud, quod est in Domini mensa, incipiat benedici: orationes, cum benedicitur et sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur, quam totam petitionem fere omnis Ecclesia dominica oratione concludit. Interpellationes sive postulationes fiunt, cum populus benedicitur. Quibus peractis et par­ticipato tanto Sacramento, gratiarum actio cuncta concludit, quam his etiam verbis ulti­mam commendavit Apostolus.“ Paucis delineatum habemus Sacrum Missae Canonem, qualis hodie adhuc apud nos in usu est. Quamobrem non possumus non pro certis- * *) *) In vita ejus a S. Amphilochio scripta. — 9) Act, 2, 47. — s) 1. Tim. 2, 1. — 4) in Apolog. 2. — *) ad Scapulam. — ’) Catech. 33. — ’) epist. 149. ad Paulin.

Next

/
Oldalképek
Tartalom