Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

14 illud, quod notat S. Hieronymus'): „Cur ergo, quae dicis non facis?“ vel illud, cuius meminit S. Augustinus2), laicum sic loquentem inducens: „Quid mihi loqueris? ipsi Clerici non illud faciunt? et me cogis, ut non faciam?“ Salvianus Massiliensis refert3) aliquot accusationis capita, quae infideles Christianis objiciebant: „Vitam improbam agunt et probam legem habere se dicunt; aestimari ex Dei cultoribus potest ille, qui colitur; quomodo enim bonus magister est, cuius tam malos videmus esse discipulos?“ Quid re­sponderent huiusmodi Sacerdotes, si haec ipsis opponerentur, quae olim infideles ob­jiciebant? Quid nostri temporis incredulis! Quid si his probare intenderent realem prae­sentiam Corporis et Sanguinis Jesu Christi in admirabili Eucharistiae Sacramento ad­esse peracta consecratione? Nihil profecto. Audirent eos dicentes: Quomodo peracta con­secratione reipsa praesens erit Corpus et Sanguis Christi, cum vos quotidie videamus sine omni reverentia Missam celebrare. Adeo verum est, quod in Concilio Mediola­nensi assertum legimus4): „per praecipitem in verbis, sacrisque functionibus festinatio­nem, quae animi non bene comparati indicium est, gravi scandalo fideles affici1 Quod prius jam advertit Joan. Matthaeus Gibertus, Veronensis Episcopus, scribens5): „Nonnullorum Clericorum abusus constitutioni huic causam dedit, qui tanta indevotione Missas cele­brant, ut accedentes ad altare simiarum joculatorumque speciem potius praeferre vide­antur, non considerantes, presbyterum, qui in altaris ministerio celebrat, ne minimum quidem motum facere, in quo profundum non lateat mysterium. Ad hoc Missam ita ex abrupto et impraemeditate et quasi certatim auspicantur, ut tum irreverentia, tum er­roribus, quos impraevise legendo committunt, populo divina mysteria contemptibilia reddant: sintque magno devotis mentibus scandalo. Nimirum malo exemplo omnia cor­rumpi necesse est.“ Quamobrem „nullum puto, ait S. Gregorius M.G), ab aliis majus prae­judicium, quam a Sacerdotibus tolerat Deus, quando eos, quos in aliorum correctio­nem posuit, dare de se exempla pravitatis ceruit ; quando ipsi peccamus, qui compe­scere peccata debuimus.“ Igitur, ut observat Benedictus XIV.7), parvi faciendi sunt inepti quorumdam sermones, qui nulla praediti pietate pravam consuetudinem tueri contendunt, ob quam nulla habita honoris ratione rem divinam conficiunt, et praecipiti lingua omnia pertur­bant. Jactant nimirum agnum paschalem, qui fuit typus Christi, ex lege fuisse Judaeis propositum, ut comederent festinanter8). Sed imperata festinatio facile explicatur ex ad­junctis, in quibus tunc populus Israeliticus versabatur; nam vocatis Pharao Moysi et Aaron nocte, ait: „Surgite et egredimini a populo meo Vos et filii Israel. Urgebant- que Aegyptii populum de terra exire velociter. Fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinenti­bus moram9).“ Ob haec proinde adjuncta, quae versiculo undecimo praescribuntur, peculiarem fuisse ritum primi illius paschatis in Aegypto celebrati, dubitari nequit; nam subsequentium paschatum solemnia Judaei talaribus tunicis induti, sine baculis, absque ulla festinatione, sedentes, vel ut malunt alii, in lectis jacentes, cubitoque in­nixi celebrabant, quo sane modo etiam Dominus paschalem agnum cum discipulis ») epist. ad Nepot- — *) serm. 39. de verb. Domiu. — *) I. 4. de Provid. — *) I. p. t. — *) Con- stit. C. 31. „Ut Missa devote celebretur.“ — «) hom. 17. in Evang. — ’) 1. cit. — ‘) Ex. 12, 11. — •) ib. v. 31. sq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom