Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
11 sacrosancto Missae Sacrificio irrogata ab eo celebrante, qui tam celeriter, tantaque cum festinatione illud peragendo, nullatenus potest celebrare absque plurimis defectibus, nimirum quin verba, benedictiones et genuflexiones mutilet, quin indecenter se moveat et convertat, quin verba, ubi requiritur, cum caeremoniis complicet, aut ipsa contra Rubricarum praescriptum anticipet vel postponat. Plurimi certe sunt, ut observat Benedictus XIV.*), Sacrum negligentissime faciunt, verba cum festinatione proferentes, intempestive, quae agenda sunt, properantes, omnia perturbant, miscent et erroribus, ineptiisque omnino complent. Ad altare tam exiguo tempore ac ita incomposite detinentur, ut nullam animo religionem, nullam verbis ac precibus, quae ad sacrificium pertinent, attentionem habere proculdubio videantur. Sacerdotibus eiusmodi illud aptissime convenire potest, quod olim Tertullianus, quum diversam rem pertractaret, postulavit: Sacrificat, an insultat? Si eodem pietatis studio, prosequitur doctissimus Pontifex, quo famulus Dei Joannes Abulensis incenderemur, singulis hebdomadae diebus libentissime Ecclesias mane percurreremus, eiusque exemplum sequeremur: cum ille, uti Pater Segneri commemorat2), Missae Sacrificio adesset, in quo Sacerdos Christi Corpus tamquam ofellam manibus versabat, ad altare accessit, ut decedentem candelam suo loco restitueret, et voce quidem demissa, vultu tamen inflammato ad Sacerdotem conversus, dum hostiam e manibus deponeret: Age, inquit, decenter cum hoc puero, nam optimos habet parentes.— Quibus verbis adeo commotus fuit Sacerdos, utad meliorem deinde frugem traductus fuerit. Audiant irreverenter et festinanter celebrantes Sacerdotes S. Joannem Chrysost.3), aulicorum exemplum proponentem, et erubescant: „Assistit aliquis terreno Regi, omnibusque modis molitur, ut quam plurimam erga illum reverentiam exhibeat, quo per hoc maiorem illius erga se conciliet benevolentiam. Cuius gratia non solum specie capitis, verum etiam ipsa voce, ipsa manuum compositione, ipsa pedum conjunctione, totiusque corporis contrectatione talem reverentiam conatur ostendere. Sic oportet, concludit S. Doctor, nos assistere, talem Deo glorificationem offerentes, metuentes, ac trementes, et tamquam illum ipsum mentis oculis intuentes.“ Haec S. Chrysostomus de Sacrum audientibus ; quae quis non videt, a Sacerdotibus sacrosanctum Missae Sacrificium conficientibus, et hostiam illam immolantibus praestari omnino debere, quam laudant Angeli, atque Archangeli, Cherubim quoque ac Seraphim, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Accedat Sacerdos ad altaris tribunal ut Christus, ait S. Laurentius Justin.4) et hinc est, quod in consecratione non dicimus: Hoc est Corpus Christi, sed : hoc est Corpus meum; rationem assignat S. Cyprianus5), quia Sacerdos inaltari vice Christi fungitur. Sed proh dolor! quanti sunt, qui non Christi, sed quasi scenicorum et histrionum vice fungi videntur, quibus profecto applicari potest, quod olim Clemens Alex, ethnicis sacerdotibus °bjecit8): „Oh impietatem! scénam coelum fecistis, et Deus factus est actus“; hi iidem sunt, qui etiam, ut Benedictus XIV. loquitur7): „Clericalem dignitatem, et observantiam pedibus conterunt“. An putant, qui tam festinanter etideo etiam irreverenter Missam persolvunt, perditum vel minus bene locatum tempus, quod offerendo Missae Sacrificio impendunt, cum saepe ante vel post Missam longas horas tribuant otio, inutilibus sermocinationibus et similibus foite occupationibus! Plurimi certe, notat8) mox laudatus Summus Pontifex, inter ') t)e Sacrif. Missae 1. B. c. 24. — *) in sua pastorali Instit. e. 14. — s) Homil. 1. in Isaiam. — *) Serm- de tiorp. Christi. - *) epist. 63. ad Caecil. — •) De Sacr. Gentil. - ’) 1. c. — •) 1. de Sacrif. Mias.