Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
12 Sacerdotes non exiguam temporis partem mane conterunt in foro, vel inanibus colloquiis vel etiam negotiis, ipsorum dignitati parum accomodatis, donec celebrandi tempus accesserit : tunc ad sacrarium properant, et sacris vestibus induti vix limen altaris contigerant, fere intra momentum, Missa jam absoluta, sacrarium repetunt, depositisque sacris vestibus ad forum, publicasque officinas revertuntur.“ Tam magna est aliquorum irreverentia, quae, ut superius a Tridentinis Patribus audivimus, ab impietate vix sejuncta esse potest, qua tantum Sacrificium audent absolvere. Tridentina Synodus haec tradit1 2): „cumque natura hominum ea sit, ut non facile queat sine adminiculis exterioribus ad rerum divinarum meditationem sustolli, propterea pia mater Ecclesia ritus quosdam, ut scilicet quaedam submissa voce, alia vero elatiore in Missa pronunciarentur, instituit, caeremonias item adhibuit, ut mysticas benedictiones, lumina, thymiamata, vestes, aliaque id genus multa ex apostolica disciplina et traditione, quo et majestas tanti Sacrificii commendaretur, et mentes fidelium per haec visibilia religionis et pietatis signa ad rerum altissimarum, quae in hoc Sacrificio latent, contemplationem excitarentur.“ Quemadmodum igitur Concilium docet, ad hoc sacrae institutae sunt caeremoniae, ut per talia visibilia signa fideles Sacrificii majestatem, et mysteriorum in eo contentorum sublimitatem contemplentur et animadvertant. Sed cum huiusmodi caeremoniae peraguntur festinanter, oscitanter et irreverenter, tunc illae tantum abest, ut debitam ingerant venerationem erga Missae Sacrificium, ut potius causa sint, ut veneratio in fidelibus imminuatur, aut plane suffocetur. Quare Concilia Provincialia, mox post Tridentinam generalem Synodum celebrata, passim id praeceperunt, quod Turonense a. 1583. coactum disposuit, ut nimirum Sacerdotes bene instruantur in Missae caeremoniis, „ne populum sibi commissum a devotione potius revocent, quam ad sacrorum et tremendorum Mysteriorum meditationem et debitam eis impendendam venerationem invitent.“ .Sacerdotes autem, qui sacrosancta Mysteria sine religione, sine pietate, absque affectu, absque timore ac tremore, festinanter ac consequenter sine gravitate et convenienti decentia celebrare audent, non solum non invitant adstantes fideles ad contemplanda Mysteria, nec ad exhibendam eis debitam venerationem, sed potius invitant ad venerationem abjiciendam ; imo potius adstantium mentibus tentationes adversus fidem ingerunt, auferendo aut certe saltem imminuendo credulitatem, quod ibi Christus Dominus realiter adsit, dum spectant Eum tam irreverenter a celebrante tractari. En quomodo de hoc queritur Venerabilis Cardinalis Bellarminus, relatus in Bulla 2); „Aliud est etiam lacrymis uberrimis dignum, quod ob nonnullorum Sacerdotum incuriam, aut impietatem Sacrosancta Mysteria tam indecenter tractentur, ut qui illa tractant, videantur non credere majestatem Domini esse praesentem. Sic enim aliqui sine spiritu, sine affectu, sine timore et tremore, festinatione incredibili Sacrum perficiunt, quod fide Christum Dominum non viderent, aut ab eo se videri non crederent.“ — Ex inordinatis et indisciplinatis Sacerdotibus, inquit Petrus Blesensis3): „hodie datur ostentui nostrae redemptionis Venerabile Sacramentum.“ — Et hoc quidem est illud scandalum et nocumentum, teste S. Alphonso 4), quod unum est e gravissimis peccatis. — Attendant, loquitur V. Cardin. Bellarminus 5), Sacerdotes, qui scandala praebent, quid Dominus dicat in Evangelio,6) „qui ») Sess. 22. cap. 5. de ref. — e) „Annus, qui“ Benedict. XIV.— •) Epist. ad Rich. — *) Theol. Mor. t2. — *) De gemitu columbae 1. 3. — •) Matth. 18 6.