Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XX.

121 XX. Festum Immaculatae. Conceptionis B. M. V. in Hungária ab olim sub ritu duplici primae classis cum Octava celebratur, immo quotiescunque per annum Sabbatis non impeditis Officium et Missa fiunt de Immaculata Conceptione, tam haec, quam illud sub ritu duplici minori fieri debet e concessione Benedicti XIII., prout patet e Decreto S. Con­gregationis Rituum sub 15. Decembr. 1717. edito, et abhincddto 14. Febr. 1873. Nro 725. cum V. Clero communicato. Nr. 5620. Festam Im­maculatae Conceptionis B. M. V. in Universa Ec­clesia sub ritu dupl. I. das- celebrandum. Romae et alibi locorum et terrarum praelaudatum festum adusque sub ritu duplici secundae classis, prorsus sicut festum Nativitatis B. M. V. celebrabatur, deinceps vero tamquam festum primae classis cum Vigilia celebrandum in Universa Ecclesia disponitur vigore subnexi Decreti S. R. Congregationis: „DECRETUM URBIS ET ORBIS. Quod Catholica Ecclesia divinis Scripturarum eloquiis, et Apostolica traditione edocta, perpetuo ac unanimi Episcoporum et fidelium consensu in votis habuerat, ut Deiparae Virginis in sua Conceptione adversus teterrimum humani generis hostem victoria de fide credenda a Petri Sede declararetur, hoc praestitit Summus Pontifex Pius IX sa. me. sexto Idus Decembris anni millesimi octingentesimi quinquagesimi quarti. Siquidem ingenti adstante coetu Sanctae Romanae Ecclesiae Patrum Cardinalium, et sacrorum Antistitum ex dissitis etiam regionibus, universoque plaudente orbe, solemniter definivit: doctrinam, quae tenet, Beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae Conceptionis fuisse singulari Dei privilegio ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem, esse a Deo reve­latam, ac proinde ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam. A qua au­spicatissima die fidelium pietas ac devotio erga Sanctissimam Dei Matrem potissimum sub hoc singulari titulo excrevit, et latius propagata est; plures erectae Ecclesiae ; pia instituta Sodalitia bonarum artium, atque scientiarum Academiae nuncupatae. Quibus religionis incrementis plures permoti sacrorum Antistites humillimas Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII, exhibuere preces, ut hoc recurrente quinto supra vicesimum anno ab eius dogmatis definitione, cuius solemniori undique pompa memoria recolitur, ad augendum magis magisque cultum erga Deiparam semper Virginem, festum ac Officium Immaculati illius Conceptus pro universo Orbe ad ritum duplicis primae classis elevare dignaretur. Quapropter Sanctissimus Dominus Noster pro sua erga eamdem Virginem Immaculatam veneratione ac pietatis affectu, spem fovens futurum, ut Ipsa apud Christum Filium suum et Dominum Nostrum interveniente pax detur Ecclesiae, civili Societati ordo et concordia

Next

/
Oldalképek
Tartalom