Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
2 levitatibus communicantes infatuati fuerimus, qui erunt homines, per quos fatuitas mundi salietur, cum nos elegerit Dominus, per quos caeterorum insipientia condiatur *). Sicut ergo ad eloquia nostra fidelium debemus erigere corda, sic ad exemplum nostrum eo* rum debemus dirigere mores. Si autem Sacerdos, qui est factus forma gregis2) per abrupta graditur, quidni ad praecipitium grex sequatur 3)? „Contemplantes itaque, ne quis desit gratiae Dei“ 4), quam accepit unusquisque nostrum a Deo per susceptionem sacrorum ordinum5), digne ambulemus vocatione, qua vocati sumus, ut jam non ambulemus, sicut et gentes huius saeculi ambulant in vanitate sensus sui6), magis autem satagamus, ut per bona opera certam faciamus vocationem nostram7). Agnoscamus vocationis huius dignitatem, et ad tanti ministerii gradum assumpti, nolimus in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Strigonii, die 8-a Januarii, 1878. Nr. 501. Allocutio Summi Pontificis, — et dispositio circa preces pro eodem ad Deum dirigendas. Percrebuit ultimo mox praeterlapsi anni mense, Summi Pontificis valetudinem morbo affectam esse. Rumores de hac invaletudine sparsos hac vice non vanos nec falsos fuisse, probavit Eminentissimi Cardinalis Vicarii Urbis dispositio, vi cuius Clerus, fidelisque populus Romanus ad preces pro Summo Pontifice ferventius effundendas provocabantur. Cum in hac Archi-Dioecesi pro Beatissimo Patre in omnibus Missis, nisi rubricae obstent, sumenda sit Collecta, non videbatur necessarium, ut novi eatenus ordines dimittantur. Et Dominus, infirmitatis humanae singulare praesidium, auxilii sui super infirmum famulum, Vicariumque suum virtutem mirabili rursum modo ostendit; de cuius enim periculo metuimus, de eius salute jam laetamur, nimirum Sanctissimi Domini Nostri, qui quantum viribus valeat vel bina Consistoria celebrando monstravit, in quibus et novos Cardinales creavit, et vacantibus Ecclesiis de Pastoribus providit. In Consistorio insuper die 28-a Decembris a. p. celebrato, sic S. R. E. Cardinales allocutus est: „Venerabiles Fratres! Frequentia et conspectus vester iucundissimam Nobis opportunitatem affert, quam vehementer optavimus, nempe ut vobis singulis universis gratias habere possimus pro iis dilectionis officiis, quibus Nos hoc tempore adversa valetudine affectos prehuma- niter prosecuti estis. Hoc grati animi munus libentissime implemus hodie, Venerabiles Fratres, et gratulamur in Domino, quod sicut vos fidissimos adiutores ad apostoliéi ministerii onus ferendum experimur, ita ex vestra virtute et constanti charitatis affectu dulcem consolationem habemus, qua multiplices acerbitates animi Nostri leniri sentimus. Sed dum de vestra in Nos dilectione ac studio gaudemus, probe cognoscimus, Nos vestra ac omnium venerabilium Fratrum et fidelium cooperatione in dies magis indigere, ut praesens Dei auxilium in tantis nostris et Ecclesiae necessitatibus assequamur. Summopere igitur hortamur vos, Venerabiles Fratres, ac eos praesertim ex vobis, qui episcopale ministerium in dioecesi sibi credita exercent, itemque singulos pastores, qui Dominico Gregi in toto catholico orbe praesident, ut assiduas preces pro Nobis et Ecclesia ad divinam clementiam effundant, ac offerri curent, ut ea Nobis, dum corpus affligitur, vires animi ddi) Cf. S. August, do serm. Dom. — *) Cf. 1. S. Petr. 5, 3. — «) S. Greg. Regül. Past. p. I. c. 2. —‘) Hebr. 12, 15. — ‘) Cf. 2. Tim. 1, 6. — •) Ephes. 4, 1, 17. — >) 2. Petr. 1, 10.