Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
3 net ad certamen quod fervet strenue sustinendum, Ecclesiae autem respiciat labores et injurias, ac dimittens universa delicta nostra, det gloriam nomini suo, det bonae voluntatis munus cum fructu pacis illius, quam angelici chori nascente Domino hominibus annuntiarunt.“ Ex Apostolica hac Allocutione liquet, Beatissimum Patrem non solum gratias agere Cardinalibus pro pietatis ac dilectionis officiis, sibi morbo laboranti exhibitis, sed cupere etiam, ut Ecclesiarum Antistites tam ipsi pro salute Summi Pontificis orent, atque ad preces ad Deum scopo hoc dirigendas fidelem quoque populum hortentur ac provocent. Quam obrem dispositionem ad calcem Circularium Dioecesanarum litterarum, quae ddto 12. Octobris 1870. Nr. 4401. dimissae fuerunt, editam, nec hactenus revocatam, in vigore esse declaro, et ad illam observandam omnes ac singulos huius Archi- Dioecesis DD. Curatos, nec non et reliquos Sacerdotes tam saeculares, quam regulares, invio. Non defuerunt, qui ex ipsissimis praelaudatae Pontificiae Allocutionis verbis sequentem pro Beatissimo Patre recitandam Orationem composuerunt: Oramiis te, Domine, in tantis necessitatibus, pro Ecclesia et Pontifice nostro Pio. Effunde super eum divinam clementiam tuam, et dum corpus eius affligitur, da ei vires animi ad certameii quod fervet strenue sustinendum. Respice Ecclesiae tuae labores et iniurias, ad dimittens universa delicta nostra, da gloriam nomini tuo, da bonae voluntatis munus cum fructu pacis illius, quam angelici chori nascente Domino hominibus] annun- ciarunt. Arnen. Suapte intelligitur, nihil obstare, qaomiuus in privata devotione haec recitetur et adhibeatur Oratio. Strigonii, die 8-a Januarii, 1878. In Festo Sancti Francisci Salesii Episcopi Confessoris et Eccleciae doctoris Additio ad Elogium Martyrologii Romani, quinto Kalendas Ianuarii. Post verba „Annesium translatum fuit“ addantur sequentia — Quem Pius Nonus, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, Universalis Ecclesiae Doetorem declaravit. Additio ad Lectionem VI. Post verba „vigesima nona Ianuarii“, addantur sequentia — et a Summo Pontifice PIO Nono, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, Universalis Ecclesiae Doctor fuit declaratus. Urbis et Orbis Relatis per me infrascriptum Cardinalem in Ordinariis Sacrorum Rituum Comitiis, hodierna die ad Vaticanum habitis, precibus quamplurium Emorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Revmorum Antistitum ac Religiosorum Ordinum Moderatorum, aliorumque virorum ecclesiastica praesertim dignitate illustrium, quibus exquirebatur, ut aliqua additio fieret tum in Martyrologio Romano, tum in VI. Lectione in Festo Sancti Francisci Salesii, nuperrime inter Ecclesiae Doctores adsciti, utque concessiones omnes, hac super re factae, Litteris Apostolicis in forma Brevis confirmarentur; Emi et Rmi Patres, Sacris tuendis Ritibus praepositi, rescribendum censuerunt: „Pro gratia, ac supplicandum Sanctissimo pro expeditione Brevis.“ Die 15. Septembris 1877. Facta autem de praedictis Sanctissimo Domino Nostro PIO Papae IX. per infraNr. 502. Decretum S. Rituum Congregationis circa additiones in Martyrologio et in Breviario faciendas in festo S. Francisci Sal. Confessoris, nuper declarati Ecclesiae Doctoris.