Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

1 CIRCULARES DIOECESANAE. I. Yenerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! jjGratia Vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.“ His verbis S. Paulus Ap. salutavit Romanos *) in Epistola ad eosdem missa, his verbis in renascentis anni primordiis Vos alloquor, VV. FF. et FF. in Christo Dilectissimi! quia Apostolica haec salutatio omnia illa bona, dona, ac beneficia in se complectitur, quae ad aeternam non minus, quam temporalem nostram felicitatem ac salutem con­ducunt. Haec igitur bona ac dona ut Deus Optimus impertiri Vobis dignetur, etiam atque etiam precor ac opto. Verumtamen semper quidem, sed vertente imprimis anno, prae oculis habeamus, quae sit vocatio,, quae destinatio nostra. Segregatis nimirum nobis in opus ministerii2) et dispensationis mysteriorum Dei3), gravissima incumbit obligatio, a cuius implemento salus suspenditur nostra, toto corde serviendi Deo in sanguine Agni immaculati, quem quotidie offerimus in Altari pro nostris et populi delictis, nosque ipsos sanctificandi ad emundationem carnis per Spiritum sanctum, et „emundandi conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.“4) Sic habituri fructum quidem in sancti­ficationem, finem vero vitam aeternam 5). Hic nempe est finis vocationis nostrae, ut in templo Dei „serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris“ 8) et ei placeamus, „qui idoneos nos fecit Ministros novi testamenti“7). Qui ve nobis per S. Apostolum suum inculcat „ut abnegantes omnem impietatem et saecularia desideria, so­brie, juste et pie vivamus in hoc saeculo 8)“ nemini dantes ullam offensionem in verbo aut facto, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nos si­cut Dei ministros in multa patientia, in laboribus, in vigiliis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute 9). Sciat ergo unusquisque nostrum, quomodo illum oporteat conversari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis ,0). Unusquisque placeat proximo suo in bonum ad aedificationem *'). Quam potestatem dedit nobis Deus, illam utique in aedificationem dedit, et non in destructionem nempe fidelium |2). Pdxemplum ergo simus fidelium in caritate, in fide, in integritate ,3) Dei adjutores sumus, Dei agricultura, Dei aedificatio I4), omnia ergo ad aedificationem fiant in nobis I5). Sal terrae appellati sumus ’«), si ergo nos, per quos condiendi quodammodo sunt populi, saeculi huius Nr. 500. Arclii-Praesul ex occasione vei tentis anni Clerum sa- Intat. ») 1, 7. — •) CÍ. Act, 13, 2. — «) 1. Cor. 4, 1. — ‘) Cf. Hebr. 9, 14. — ») Rom. 6, 22. — «) Luc. 1, 75. — ’) 2. ' Cor. 3, 6. — 8) Tit. 2, 12. —») 2. Cor. 6, 3. <sq. — >») 1. Tim. 3, 15. — ”) Rom. 15, 2. — la) Cf. 2. Cor. 13, 10. — 13) 1. Tim. 4, 12. — «*) 1. Cor. 3, 9.— ib- 14,26. — **) Matth. 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom