Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
36 Unum visum est defuisse ad cumulum gloriae desideratissimi Patris, ut nempe diem illum videret, quo sua Ecclesiae iura, sua libertas restituta esset. Sed summus Deus Illi melius consultum fore putavit, si eripiens animam eius a saeculi fluctibus, oculos eius a laGrimis Ei tribueret eam gloriam et gaudium, quod nullis temporum limitibus, nullis felicitatis finibus continetur. Abiit enim Princeps sanctissimus, accipere sibi regnum, quod non deposuit, sed mutavit in tabernacula Christi iure pietatis adscitus, illamin Hierusalem supernam, ubi nunc positus dicit, sicut audivimus ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri, quam Deus fundavit in aeternum (1). Cum autem ea dies terris advenerit, qua pax optata refulgeat, non poterit magnus Pontifex ea gloria carere, ut nempe omnes, qui pace illa fruentur, Eius constantiae, laboribus, precibus eam magna ex parte deberi fateantur. At Tu interea, Anima beatissima, Supremi Pontificatus insigne ornamentum et decus, tuorum meritorum immortali corona perfruere. Tibi dedit Deus, ut nobilis victrix iniquorum temporum e terra discederes, dedit virtuti tuae commune orbis studium, desiderium et praeconium, daturus fortasse etiam olim, ut tua memoria caelitum honoribus consecretur. Nobis quidem ingens superest dolor, quo tuo aspectu, tua voce, tuo solatio destituti sumus, at tuo nomini ea fortuna superest, ut triumphalibus Ecclesiae fastis inscriptum, in honore et praedicatione versetur, donec iustitia, veritas, ac recte facta in terris commendabuntur. Virtutis autem tuae exempla vigebunt semper in animis nostris.; et quoties iniquitas temporum nos in discrimen adducet, toties ex iis stimulos capiemus, ut ad firmitatem et constantiam erigamur. Dum vero piaculares ritus hic tibi instauramus,- nos vicissim e tua sede respice, a Deo posce, ut iustitiae consilia mitescant, ut quae a Te sunt gesta pro sua gloria, fortunet, ut quas benedictiones tanto cum animi affectu Nobis impertire consueveras, confirmet, earumque fructum copiose largiatur. “ Romae, die 22-a Februarii, 1878. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus. 1 1) S- Ambrosius in obitu Theodosii.